PL 45, col. 1418
Opus imperfectum contra secundam responsionem Juliani (Augustinus Hipponensis),
et in judiciis immanitate peccare contendis.
Cum itaque tanta disparatio sit inter te et Jovinianum,
quanta conjunctio inter te et Manichaeum; tanto te tolerabilior
Jovinianus probatur, quanto Joviniano horridior
Manichaeus.
AUG. Quam bellus tibi videris, cum me Joviniano
comparans, pejorem conaris ostendere. Verum hanc
quoque contumeliam mendacissimam cum Ambrosio
me a te accipere gaudeo: sed te sic insanire contristor.
Ea quippe causa me Joviniano dicis esse pejorem,
qua me dicis etiam Manichaeum. Et quid est hoc?
Illud scilicet originale peccatum, quod vos negatis cum
Pelagio, nos vero cum Ambrosio confitemur. Cum illo
igitur, secundum vos, sumus et Manichaei, et pejores
Joviniano, et quidquid nos aliud ore protervo,
nec sane veridico, sed maledico dixeritis, docuit nos
Dominus gaudere et exsultare, quando qualiacumque
maledicta non ex veritate audimus, sed quia pro veritate
certamus [(Matth. V, 12)] . Ecce ego non dico mali
esse necessitatem, quia nec Ambrosius; et tamen dico
parvulos a malitia reformari, quod et Ambrosius: et
ideo mali nulla est necessitas; quia et illud Deo sanabile
est, quod trahit nativitas; quanto magis quod
addit voluntas? Non dico, nec per gratiam homines
liberari; quod absit ut dicat Ambrosius: sed quod
non vis dicimus, nonnisi per gratiam liberari, non
solum ut eis debita dimittantur, verum etiam ne in
tentationem inferantur. Non transcribimus diabolo
Mariam conditione nascendi; sed ideo, quia ipsa conditio
solvitur gratia renascendi. Non tanquam malo
bonum, sed tanquam bono melius, virginitatem nuptiis
anteponimus. Non, ut calumniaris, bonos et impios
uno supplicio; sed bonos nullo, impios autem
non uno, sed pro diversitate ipsius impietatis, diversis
suppliciis dicimus esse cruciandos. Non dicimus
Deum in mysteriis imbecillitate, in praeceptis immoderatione,
in judiciis immanitate peccare, cujus et
gratia regeneratis mysteria sunt utilia, et gratia liberatis
praecepta salubria, et bonis malisque convenienter
distributa judicia. Ecce nos ea, in quibus nos dicitis
Joviniano esse pejores, amolimur a nobis: vos
a vobis amolimini, si potestis, in quibus vos pejores
eodem ipso Joviniano esse monstrabo. Ille dixit boni
esse necessitatem; vos dicitis esse bonam mali cupiditatem:
ille ait per mysteria homines ab errore cohiberi;
vos, viam rectam gradiendi cupiditatem non
inspirari a Deo, sed arbitrio libero acquiri: ille virginitatem
Mariae partus conditione dissolvit; vos ipsam
carnem sanctam de virgine procreatam caeterae
carni hominum coaequatis, similitudinem carnis peccati
non distinguentes a carne peccati: ille meliora
bonis aequat, id est, integritatem connubio; vos, mala
bonis; nam discordiam carnis et spiritus tam dicitis
esse bonum, quam concordiam nuptiarum: ille dicit
apud Deum aequalem honorem bonos et optimos habituros;
vos autem, quosdam bonos non solum in regno
Dei honorem nullum adepturos, sed nec ipsum
regnum esse visuros: ille dicit Dei mysteriis homines