PL 46, col. 880

Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

dolore vobis haec dicimus. Utinam aliquando vestra
correctione vulnus cordis nostri sanetur! Dicimus
Charitati Vestrae: Novimus in nomine Dei Civitatem
et vestram, et vicinas vobis, quanta est hic multitudo,
quantus populus. Potestis nisi noti omnes ei,
qui vobis dispensator est constitutus Verbi, et Sacramenti?
Quis excusat ab hac turpitudine? Ecce Ludi
sunt. Non eant Christiani, et videamus, si non tanta
erit solitudo, ut sibi erubescat ipsa turpitudo. Videamus,
si non ipsae personae turpes aut ad Dominum
convertentur, et liberabuntur, aut, si in sua turpitudine
permanebunt, de ista Civitate migrabunt. Hoc
vobis praestate vos, Christiani. Theatra nolite intrare.
VIII.
Sed paucos vos video. Ecce veniet dies Passionis
Christi, ecce veniet Pascha, et ista spatia multitudinem
vestram non capient. Ergo ipsi haec loca
implebunt, qui modo Theatra implestis? Vel comparate
loca, et contundite pectora? Dicitis fortasse:
Bene vos ab istis abstinetis, qui Clerici estis, qui
Episcopi estis, non autem nos Laici. Itane vero haec
vox justa vobis videtur? Quid enim sumus nos, si
peritis vos? Aliud est, quod sumus propter nos; aliud,
quod sumus propter vos. Christiani sumus propter
nos, Clerici et Episcopi non nisi propter vos. Apostolus
non Clericis, non Episcopis et Presbyteris loquebatur,
quando dicebat: Vos autem estis membra Christi.
Plebibus dicebat, Fidelibus dicebat, Christianis
dicebat: Vos autem estis membra Christi. Attendite,
in quo corpore membra estis; attendite, sub quo capite
in una corporis compage vivatis. Videte unum
Spiritum, quem ab illo accepistis. Ipsa replico verba
Apostoli: Tollens ergo membra Christi faciam membra
meretricis [(I Cor. VI, 15)]
? Et Christiani nostri non solum
diligunt, sed etiam instituunt meretrices? Non solum
digilunt eas, quae erant, sed instituunt eas, quae
non erant, quasi non et ipsae animas habeant, quasi
non et pro ipsis effusus est sanguis Christi, quasi non
dictum sit: Meretrices et Publicani praecedunt vos in
regnum coelorum [(Matth. XXI, 31)]
? Cum ergo debeamus
ipsas lucrari, cum illis perire eligitur, et hoc a
Christianis fit! Nolo dicere, et a Fidelibus. Catechumenus
forte contemnit se. Catechumenus, inquit,
sum. Catechumenus es? Catechumenus. Alia frons
tua accepit Christi signum, et aliam tollis ad Theatrum?
Ire vis? Muta frontem, et vade? Ergo frontem,
quam non potes mutare, noli perdere? Nomen Dei
super te invocatur, Christus super te invocatur, Deus
super te invocatur, signum crucis Christi tibi in fronte
depingitur, atque fingitur. Omnes exhortor, omnes
alloquor. Videbitis, quam honestiores eritis in nomine
Domini nostri Jesu Christi.
IX.
Audeo dicere: Vicinam civitatem vestram imitamini?
Vicinam civitatem Simitu imitamini? Nihil
aliud vobis dico. Apertius vobis dico in nomine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.