PL 46, col. 881

Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Domini Jesu Christi. Nemo ibi intrat in Theatrum.
Nullus ibi turpis remansit. Legatus ibi voluit agere
hujusmodi turpitudines. Nullus principalis, nullus
plebeius intravit. Nullus Judaeus intravit. Ipsi honesti
non sunt? Illa Civitas non est? Illa Colonia non est
tanto honestior, quanto istis rebus inanior? Haec vobis
non diceremus, si bona de vobis audiremus. Si
autem tacuerimus, timeo, ne pariter judicemur. Voluit
ergo Deus, fratres mei, ut transirem hac. Frater
meus tenuit me, jussit, rogavit, compulit, ut verbum
vobis facerem. Unde facerem, nisi unde plus
timeo? Unde facerem, nisi unde plus doleo? Nescitis
me et nos omnes gravissimam rationem reddituros
Deo de laudibus vestris? Putatis, quod istae laudes
honorent nos? Onerant, non honorant. Valde gravis
de illis laudibus ratio redditur. Valde timeo, ne dicat
nobis Christus in judicio suo: Mali servi, laudes populi
mei libenter accipiebatis, et mortem ipsorum eis
tacebatis. Praestabit autem Dominus Deus noster,
ut de caetero bona de vobis audiamus, et in illius
miseratione consolemur de vestra correptione. Tanto
enim erit majus gaudium, quanto magna modo
tristitia.
SERMO XVIII. In Natali Quadrati Martyris .
SYNOPSIS.
I. Triplex ambulantium ad Deum genus. II. Pauli
exemplum ambulantibus propositum. III. Aliud perfectus
viator, aliud perfectus perventor, in Exemplo
S. Quadrati. IV. Justitiae nunc saltem tantum dandum,
quantum antea immunditiae. V. Imo plus dandum
justitiae, quam immunditiae. VI. Idque deposito
omni respectu humano. VII. Et praecipue erga Paganos
Christianis insultantes.
I.
PRAESTITIT Dominus Deus noster, cui gratias simul
agimus, ut videremus vos, et videremur a vobis,
Et si hoc est, unde Impletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exultatione [(Psal. CXXV, 2)]
, quia vidimus
invicem in carne mortali, quale erit gaudium
nostrum, quando ibi nos videbimus, ubi nihil de nobis
invicem timeamus? Apostolus dicit: Spe gaudentes [(Rom. XII, 12)]
.
Gaudium ergo nostrum, quod nunc
est, in spe est, nondum in re. Spes autem, quae videtur,
non est, ait spes. Quod enim videt quis, quid sperat?
Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam
expectamus [(Rom. VIII, 24, 25)]
. Si autem
peregrinantes comites ad invicem gaudent in via,
quale gaudium consequenter in patria? In hac via
Martyres certaverunt, et certando ambulaverunt, ambulando
non haeserunt. Ambulant enim, qui amant.
Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.