PL 48, col. 85

Commonitorium de Coelestio (Marius Mercator), J. P. Migne

2.
Ita ergo Idem ait: « Per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors: Exemplo,
inquit, seu imagine usus est, quia sicut cum non
esset peccatum, per Adam subintravit; sic et cum
non remansisset justitia apud aliquem, vita per Christum
reparata est. »
3.
« Et in omnes homines mors pertransiit: Cum
sic, inquit, qui peccant similiter et moriuntur, neque
enim aut in Abraham, aut in Isaac, aut in Jacob mors
pertransiit, de quibus Dominus ait: Huic [Bal. hi]
omnes vivunt [(Luc. XX, 38)]
. Hic autem, inquit, propterea
dicit omnes mortuos, quoniam multitudine
peccatorum non excipiuntur pauci justi, sicut et ibi
inquit: Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad
unum [(Psal. LII, 2, 4)]
. Et iterum illud inquit: Omnis

homo mendax [(Psal. CXV, 11)]
, aut certe in illos omnes
pertransiit [ Bal. inquit], qui humano ritu, non coelesti,
sunt conversati. »
4.
Et post pauca: « Sed regnavit mors ab Adam
usque ad Moysem, etiam in eos qui non praevaricaverunt
in similitudinem praevaricationis Adae [(Rom. V,
14)]
: Sive cum non esset, inquit, qui inter justum et
injustum discerneret, putabat mors se omnium dominari,
sive in eos qui mandatum tamquam Adam praevaricati
sunt, hoc est, de filiis Noe, quibus praeceptum
est ut animam in sanguine non manducarent, et de
filiis Abraham, quibus circumcisio mandata est; sed
[ Bal. add. et] in eos qui, praeter mandatum, legem
contempserant naturalem. »
5.
« Qui est forma futuri [(Ibid.)]
: Quoniam, inquit,

sicut Adam praeter coitum a Deo formatus est, sic et
Christus a [ Bal. ex] Virgine, fabricante Spiritu sancto,
processit; sive, sicut quidam dicunt, forma a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.