PL 48, col. 86
Commonitorium de Coelestio (Marius Mercator), J. P. Migne
contrario, hoc est [ Bal. add. ut], sicut ille caput
peccati, sic etiam [ Bal. omit. etiam] iste caput justitiae
est. »
6.
« Sed non sicut delictum, ita et donum [(Ibid.
15)]
: Ne in forma, inquit, aequalitas putaretur. »
7.
« Si enim in unius praevaricatione multi mortui
sunt, multo magis donum et gratia Dei per unum hominem
Christum in multos abundavit (Ibidem). Plus
valuit, inquit Apostolus, gratia in vivificando, quam
peccatum in occidendo: quia Adam non se solum,
sed et suos posteros interfecit; Christus vero et eos
qui tunc erant in corpore, et eos qui postea futuri
erant, liberavit. »
8.
Hic sollicitus catholicus lector notet quid dicat,
« Adam, non sibi soli, sed et posteris suis nocuisse. »
Tene superiorem definitionem ejus: posteros
enim hic dicit non omnes ubique et omnino totos
[ Bellov. non omnes omnino et ubique totos] homines
laesos illius peccato, sed illos tantum qui per imitationem
similiter suis peccatis et propriis factis sunt
rei praevaricationis, sicut Adam; qui sine dubio ii
ipsi pronepotes ejus, et posteri esse inveniuntur.
9.
« Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati
sentiunt, acriter eos qui defendunt traducem, impugnare
conantur: Si peccatum, inquiunt, Adae etiam
non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia non credentibus
prodest; quoniam similiter, immo plus dicit
Apostolus, per unum liberari quam per unum ante perierat.
Deinde dicunt: Si baptismus mundat antiquum
illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis
nati fuerint, debent hoc carere peccato; non enim
poterunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime
habuerint [Bal. habuerunt ]. In hoc addunt: Quoniam
si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola