PL 49, col. 1185
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 21.11 · The Conferences of John Cassian 21.12
vespertina orationum solemnitate transacta, humi
paululum considentes, coepimus diligentius percunctari
cur apud eos tanta observantia caveretur, ne
quis penitus totis Quinquagesimae diebus vel genua
in oratione curvaret, vel usque ad horam nonam jejunare
praesumeret; eoque id diligentius scrutabamur,
quod nequaquam hoc tanta cautione servari in
Syriae monasteriis videramus.
CAPUT XII. Responsio de natura eorum quae bona, vel mala, vel media sunt.
Ad haec abbas Theonas tali usus est sermonis
exordio: Oportet quidem nos auctoritati Patrum,
consuetudinique majorum usque ad nostrum tempus
per tantam annorum seriem protelatae, etiam non
percepta ratione cedere; eamque, ut antiquitus tradita
est, jugi observantia ac reverentia custodire.
Verum etiam quoniam causas hujus rei et rationem
vultis agnoscere, accipite breviter ea quae a senioribus
nostris tradita super hac institutione comperimus.
Verumtamen antequam Scripturae divinae
auctoritas proferatur, si placet, de natura ipsius jejunii
et qualitate pauca dicamus, ut disputationem
nostram subsequens Scripturarum confirmet auctoritas.