PL 49, col. 236

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.19 · The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.20

virtute conscendere, eodem nos quoque ordine
oportet praeliorum inire certamina, et primum
cum Apostolo dicere: Sic pugno non quasi aerem
verberans, sed castigo corpus meum, et servituti
subjicio [(I Cor. IX)] , ut hoc conflictu superato, rursus
cum eo dicere possimus: Non est nobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus,
adversus potestates, adversus mundi rectores
tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in
coelestibus [(Ephes. VI)] . Aliter enim congredi cum
illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas
merebimur experiri, carnali dejecti conflictu, et colluctatione
ventris elisi: meritoque nobis ab Apostolo
cum exprobratione dicetur: Tentatio vos non apprehendit,
nisi humana [(II Cor. X)] .
CAPUT XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si vult ad pugnas interiorum certaminum pervenire.

Igitur monachus ad pugnas interiorum certaminum
cupiens pervenire, hanc in primis cautionem
sibimet indicat, ut non potus quidquam, non esus
ulla oblectatione devictus, ante stationem legitimam
communemque refectionis horam, extra mensam
percipere sibimet prorsus indulgeat; sed ne refectione
quidem transacta, ex his praesumere sibi
quantulumcumque permittat: similiter quoque canonicum
somni tempus mensuramque custodiat. Eodem
namque studio istae sunt mentis amputandae lasciviae,
quo meretricationis vitium desecandum. Qui

enim gulae superfluos appetitus inhibere non potuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.