PL 49, col. 240

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.22 · The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.23

corporalis impendere, ut ad puritatem cordis hoc
possumus jejunio pervenire. Caeterum labor a nobis
impenditur incassum, si hunc quidem contemplatione
finis infatigabiliter sustinemus; finem vero propter
quem toleravimus afflictiones tantas, obtinere
nequeamus: meliusque fuit interdictis escis animae
temperasse, quam voluntariis minusque noxiis corporaliter
jejunasse. In his enim simplex et innoxia
creaturae Dei perceptio est, nihil per semetipsam
habens peccati: in illis vero primitus fratrum perniciosa
devoratio, de qua dicitur: Noli diligere detrahere,
ne eradiceris. Et de ira atque invidia beatus
Job dicit: Etenim stultum interficit iracundia, et
parvulum occidit invidia [(Job V)] . Simulque notandum,
quod qui irascitur, stultus; et qui invidet,

parvulus judicetur. Ille namque non immerito stultus
judicatur, voluntarie sibi mortem irae stimulis
incitatus inducens; et hic dum livet, parvulum
minoremque se probat. Dum enim invidet, testatur
majorem esse eum cujus prosperitate cruciatur.
CAPUT XXIII. Qualis esse monachi cibus debeat.
Igitur est cibus eligendus non tantum qui concupiscentiae
flagrantis aestus temperet, minusque
succendat, verum etiam qui ad parandum sit facilis,
et quem ad comedendum opportuniorem vilioris pretii
compendium praestet; quique sit conversationi
fratrum usuique communis. Triplex enim natura
est gastrimargiae: una quae canonicam refectionis
horam praevenire compellit; alia quae tantummodo

ventris ingluvie et saturitate quarumlibet gaudet escarum;
tertia, quae accuratioribus epulis et esculentioribus
oblectatur. Ideoque adversus eam necesse
est monachum observantiam triplicem custodire,
id est, ut primum legitimum tempus absolutionis
exspectet; deinde ut saturitati non cedat; tertio,
ut qualibuscumque escis vilioribus contentus sit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.