PL 49, col. 529
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 2.5
Et ut hanc eamdem definitionem antiquitus a S.
Antonio et caeteris Patribus promulgatam, recens
quoque, sicut promisimus, confirmet exemplum, recolite
id quod nuper gestum oculorum vestrorum vidistis
obtutibus, senem videlicet Heronem ante paucos
admodum dies illusione diabolica a summis ad
ima dejectum, quem quinquaginta annis in hac eremo
commoratum, singulari districtione rigorem continentiae
tenuisse meminimus, et solitudinis secreta
ultra omnes hic commorantes miro fervore sectatum.
Hic igitur, quo pacto, quave ratione post tantos labores
ab insidiatore delusus, gravissimo corruens
lapsu, cunctos in hac eremo constitutos, luctuoso
dolore perculit? Nonne quia minus discretionis virtute
possessa, suis definitionibus regi, quam consiliis
vel collationibus fratrum, atque institutis majorum,
maluit obedire? Siquidem tanto rigore immutabilem
jejunii continentiam semper exercuit, et solitudinis
cellaeque ita jugiter secreta sectatus est, ut
ab eo participationem ineundi cum fraternitate convivii,
nec veneratio quidem diei pascalis aliquando
potuerit obtinere. In qua fratribus cunctis pro anniversaria
solemnitate in Ecclesia retentatis, solus non