PL 49, col. 534

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 2.7 · The Conferences of John Cassian 2.6

mortem quam Dominus avertere voluit, sibi
ipsi conscivit, nequaquam credens divino instinctu
factum, quod immites barbari, propriae feritatis obliti,
panes eis pro gladiis obtulissent.
CAPUT VII De alterius illusione quam per imperitiam discretionis incurrit.
Quid etiam de illo commemorem (cujus nominis,
quia adhuc superest, nolumus facere mentionem)
qui dum longo tempore daemonem in angeli suscepit
claritate, revelationibus ejus innumeris saepe deceptus,
credidit internuntium esse justitiae? Nam
exceptis his, etiam per omnes noctes in cella ejus
lumen absque ullius lucernae praebebat officio. Ad
extremum jubetur ab ipso, ut Deo filium suum, qui

cum eo pariter in monasterio commanebat, offerret:
ut hoc scilicet sacrificio Abrahae patriarchae meritis
in nullo inveniretur inferior. Cujus in tantum est
persuasione seductus, ut hoc confestim parricidium
opere perfecisset, nisi eum videns puer cultrum
extra consuetudinem acuendo praeparare, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.