PL 49, col. 535
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 2.7 · The Conferences of John Cassian 2.8
vincula quibus eum velut oblaturus ad immolandum
constringere disponebat, inquirere, praesagio
sceleris futuri perterritus, aufugisset.
CAPUT VIII. De lapsu et deceptione monachi Mesopotameni.
Longum est deceptionem illius quoque monachi
Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa
provincia perpaucis imitabilem exhibens continentiam,
quam per annos multos singulariter in cella
retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis
revelationibus somniisque delusus, ut post tantos labores
atque virtutes, quibus omnes monachos ibidem
residentes excesserat, ad Judaismum et concisionem
[ Lips. in marg. circumcisionem] carnis
lapsu miserabili fuerit devolutus. Nam cum volens
eum consuetudine visionum ad credulitatem futurae
deceptionis illicere, verissima quaeque multo tempore
diabolus velut veritatis nuntius revelasset, ad
extremum ostendit Christianum populum una cum
principibus religionis ac fidei nostrae, Apostolis scilicet