PL 49, col. 541
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 2.11
[(Eccles. X)] ,
taciti serpentis morsum perniciosum
esse designans, id est, si per confessionem
suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam,
spiritali scilicet viro, qui carminibus Scripturarum
mederi protinus vulneri, et extrahere de corde consuevit
noxia venena serpentis, patefacta non fuerint,
succurrere periclitanti periturove non poterit. Hoc
igitur modo ad scientiam discretionis verae pervenire
facillime poterimus, ut seniorum vestigia subsequentes,
neque agere quidquam novi, neque discernere
nostro judicio praesumamus; sed quemadmodum
nos vel traditio illorum vel vitae probitas informarit,
in omnibus gradiamur. Qua institutione firmatus,
non modo ad perfectam discretionis rationem quisque
perveniet, verum etiam a cunctis insidiis inimici
tutissimus permanebit. Nullo namque alio vitio tam
praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit
ad mortem, quam cum eum, neglectis consiliis
seniorum, in suo judicio persuaserit ac definitione
doctrinave confidere. Etenim cum omnes artes ac
disciplinae humano ingenio repertae, et quae nihil
amplius quam vitae hujus temporariae commodis
prosunt, licet manu palpari queant et oculis pervideri,
recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina
nequeant comprehendi; quam ineptum est credere
hanc solam non egere doctore, quae et invisibilis et occulta
est, et quae non nisi corde purissimo pervidetur,
cujus error non temporale damnum, nec quod facile
reparetur, sed animae perditionem parit, mortemque
perpetuam! Habet enim non adversus visibiles,
sed invisibiles atque immites hostes diurnum nocturnumque