PL 49, col. 542
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 2.12 · The Conferences of John Cassian 2.11 · The Conferences of John Cassian 2.13
conflictum, nec contra unum seu duos,
sed contra innumerabiles catervas spiritale certamen,
cujus casus tanto perniciosior cunctis, quanto
et infestior inimicus, et congressus occultior. Et
ideo semper seniorum summa diligentia sunt sectanda
vestigia, atque ad eos cuncta quae in nostris
cordibus oriuntur, sublato confusionis velamine, deferenda.
CAPUT XII. Confessio verecundiae, ob quam confunderemur cogitationes nostras senioribus revelare
Germanus: Occasionem nobis perniciosae verecundiae,
qua cogitationes malas studeamus obtegere,
ac salutari eas patefacere confessione vereamur, illa
praecipue creat causa, qua novimus quemdam in Syriae
patribus, ut credebatur, praecipuum, seniorum
cuidam fratri cogitationes suas simplici confessione
prodenti, postmodum quadam indignatione commotum
easdem graviter exprobrasse. Unde fit, ut dum
eas in nobis premimus, ac senioribus erubescimus
publicare, curationum remedia consequi nequeamus.
CAPUT XIII. Responsio de confusione calcanda et periculo non condolentis.
Moyses: Sicut non sunt omnes juvenes pari modo
vel ferventes spiritu, vel disciplinis ac moribus
optimis instituti, ita ne senes quidem cuncti uno
modo vel perfecti possunt, vel probatissimi, reperiri.
Divitiae enim senum non sunt canitie capitis,