PL 49, col. 609

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 4.20 · The Conferences of John Cassian 4.21 · The Conferences of John Cassian 5.1

genus est, vel propter operationis instantiam,
vel propter otii desiderium, senioris violare
mandatum, tamque dispendiosum est pro somno
quam pro vigilantia monasterii statuta convellere.
Tantum denique est abbatis transire praeceptum ut
legas, quantum si contemnas, ut dormias; nec alius
superbiae fomes est pro jejunio fratrem quam pro
refectione contemnere, nisi quod perniciosiora et a
remediis longinquiora sunt vitia quae sub specie
virtutum et imagine spiritalium rerum videntur
emergere, quam illa quae ex aperto pro carnali voluptate
[ Lips. in marg. voluntate] gignuntur. Haec
enim velut palam expositi ac manifesti languores
[ Lips. in marg. languoris], et arguuntur cominus, et
sanantur; illa vero, dum praetextu virtutum teguntur,

incurata perdurant, et deceptos quosque periculosius
faciunt ac desperatius aegrotare.
CAPUT XXI. De his qui, contemptis magnis, occupantur in parvis.
Jam illud ridiculum qualiter exprimatur, quod
nonnullos post illum primae renuntiationis ardorem,
quo vel res familiares vel opes plurimas ac militiam
saeculi relinquentes, semetipsos ad monasteria contulerunt,
tanto cernimus studio in his quae penitus
abscindi non possunt, et quae nequeunt in hoc ordine
non haberi, quamvis parva viliaque sint, esse
devinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum
superet passionem [(Collat. 3 cap. 3)] . Quibus
profecto non magni proderit majores opes ac

substantias contempsisse, quia affectus earum, ob
quos illae contemnendae sunt, in res parvas atque
exiguas transtulerunt. Nam vitium cupiditatis et

In illo coetu antiquissimorum senum fuit vir nomine
Serapion, apprime gratia discretionis ornatus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.