PL 49, col. 610

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 4.21 · The Conferences of John Cassian 5.1

avaritiae quod erga species pretiosas exercere non
possunt, circa viliores materias retinentes, non abscidisse,
sed commutasse se probant pristinam passionem.
Nam nimia devincti diligentia erga curam
psiathii, sportellae, saccelli, codicis, mattae, aliarumque
similium rerum, quamvis vilissimarum, eadem
tamen qua antea libidine detinentur. Quae etiam
tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut
pro ipsis adversus fratrem commoveri eos, et,
quod est turpius etiam, litigare non pudeat. In quibus
adhuc aegritudine cupiditatis pristinae laborantes,
haec eadem quae usus corporis possidere monachum
vel necessitas cogit, secundum numerum mensuramque
communem non sunt habere contenti, in hoc
quoque sui cordis avaritiam designantes, cum vel

ea quibus uti necesse est, propensius student habere
quam caeteri, vel excedentes diligentiae modum,
peculiarius ea attentiusque custodiunt, et ab aliorum
contrectatione defendunt, quae universis fratribus
debent esse communia. Quasi vero differentia
tantummodo metallorum, et non ipsa passio cupiditatis
habeatur innoxia, et cum pro rebus quidem
magnis irasci non liceat, pro vilioribus vero hoc
ipsum fecisse sine culpa sit; et non idcirco pretiosiores
abjecerimus materias, ut facilius disceremus
viliora contemnere. Quid enim differt, utrum quis
perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque
magnificas, an erga viliores exerceat species? nisi
quod in eo reprehensibilior judicandus est, quod
qui maxima spreverit, minimis obligetur. Ideoque

perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet;
quia cum censum habeat pauperis, non abjicit divitis
voluntatem.
COLLATIO QUINTA Quae est abbatis Serapionis. DE OCTO PRINCIPALIBUS VITIIS.
CAPUT PRIMUM.

cujus collationem operae pretium reor litteris tradere.
Ambientibus enim nobis ut de impugnatione
vitiorum aliqua disputaret, quibus origines eorum et
causae manifestius panderentur, ita exorsus est.
CAPUT II. Narratio abbatis Serapionis de octo principalibus vitiis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.