PL 49, col. 616
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 5.6
sicut dii, scientes bonum et malum [(Gen. III)]
. In his
ergo tribus vitiis etiam Dominum salvatorem legimus
fuisse tentatum. Gastrimargia, cum dicitur ei a diabolo, Dic ut lapides isti panes fiant;
cenodoxia, Si
Filius Dei es, mitte te deorsum; superbia, cum ostendens
illi omnia regna mundi et eorum gloriam, dicit:
Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me [(Matth.
IV)]
; ut iisdem quibus ille tentationum lineis est appetitus,
nos quoque quemadmodum tentatorem vincere
deberemus, suo doceret exemplo [(Vide collat.
24 c. 17)] . Ideoque et ille Adam dicitur, et iste Adam [(I Cor. XV)] .
Ille primus ad ruinam et mortem, hic
primus ad resurrectionem et vitam. Per illum omne
genus hominum condemnatur, per istum omne genus
hominum liberatur. Ille de rudi atque intacta
fingitur terra, hic de Maria virgine procreatur.
Hujus ergo ut suscipere eum tentationes oportuit,
ita excedere necessarium non fuit. Nec enim qui
gastrimargiam vicerat, poterat fornicatione tentari,
quae ex illius abundantia ac radice procedit, qua ne
ille quidem primus Adam fuisset elisus, nisi ante