PL 49, col. 617
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 5.6
generatricem ejus passionem deceptus illecebris diaboli
recepisset. Et ob hoc Filius Dei non absolute in
carne peccati venisse dicitur, sed in similitudine carnis
peccati [(Rom. VIII)]
: quia cum esset in eo vera
caro, manducans scilicet, et bibens, et dormiens,
clavorum quoque confixionem in veritate suscipiens,
peccatum ejus, quod praevaricationem contraxit,
verum non habuit, sed imaginarium. Non enim
ignitos aculeos concupiscentiae carnalis expertus
est, qui etiam nolentibus nobis natura jam administrante
consurgunt, sed hujus quamdam similitudinem,
naturam participando suscepit. Nam cum
omnia quae officii nostri sunt in veritate compleret,
et universas infirmitates gestaret humanas, consequenter
huic quoque passioni putatus est subjacere,
ut per has infirmitates etiam conditionem hujus
quoque vitii atque peccati videretur in sua carne
portare. Denique in his eum tantummodo vitiis diabolus
tentat, in quibus et illum primum deceperat,
conjiciens hunc quoque velut hominem similiter in
caeteris illudendum, si eum in illis quibus priorem
dejecerat sensisset elisum. Verum ei secundum
jam morbum, qui de radice principalis vitii pullularat,
primo certamine confutatus inferre non potuit.
Videbat enim nullatenus eum initialem causam
aegritudinis hujus suscepisse, eratque superfluum