PL 49, col. 618

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.6

sperari [ Lips. in marg. sperare] ab eo fructum peccati,
cujus eum semina vel radices nullo modo recepisse
cernebat. Licet secundum Lucam, qui
postremam tentationem illam ponit qua dicitur: Si
Filius Dei es, mitte te deorsum [(Luc. IV)]
, haec superbiae
passio possit intelligi, ita ut illa superior quam
Matthaeus tertiam ponit, in qua juxta praedictum
Lucam evangelistam omnia ei regna mundi in puncto
temporis ostendens diabolus repromittit, accipiatur
passio philargyriae, quod scilicet post gastrimargiae
victoriam fornicatione eum tentare non praevalens
ad philargyriam transierit, quam radicem malorum
omnium noverat, in qua iterum superatus, nullum
ei vitium ex his quae sequebantur jam ausus ingerere
(quippe quae noverat de ejus radice ac fomite pullulare),

ad extremam superbiae transierit passionem,
qua noverat etiam perfectos quosque devictis omnibus
vitiis posse pulsari; qua etiam vel seipsum cum
esset Lucifer, vel complures alios, absque incitamento
praecedentium passionum, de coelestibus meminerat
corruisse. Juxta hunc ergo quem praediximus
ordinem, qui ab evangelista Luca describitur,
etiam ipsa illa illicitatio et figura tentationum,
quibus vel illum primum, vel istum secundum Adam
callidissimus aggreditur inimicus, elegantissime congruit.
Illi namque dicit: Aperientur oculi vestri; huic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.