PL 49, col. 619

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.7 · The Conferences of John Cassian 5.8 · The Conferences of John Cassian 5.6

ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum;
ibi
dicit: Eritis sicut dii; hic, Si Filius Dei es [(Genes. III;
Matth. IV)]
.
CAPUT VII. De consummatione cenodoxiae et superbiae sine ministerio corporali.
Et ut de efficientiis caeterarum quoque passionum
(quarum narrationem intercidere nos expositio gastrimargiae
vel Dominicae tentationis necessario compulit)
eodem quo proposueramus ordine disseramus,
cenodoxia atque superbia etiam sine ullo consummari
solent ministerio corporali. In quo enim egent
actione carnali, quae, pro cohibitione et concupiscentia,
voluntate sola conquirendae laudis et humanae
gloriae consequendae abunde ruinam generant animae

captivatae? aut quem effectum habuit corporalem
praedicti Luciferi illius antiqua superbia, nisi quod
eam tantummodo animo et cogitatione concepit, ita
propheta commemorante [(Isai. XIV)] : Qui dicebas in
corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei ponam
solium meum. Ascendam super altitudinem nubium,
ero similis Altissimo? Qui sicut hujus superbiae
neminem habuit incentorem, ita ei consummationem
criminis ruinaeque perpetuae cogitatio sola perfecit,
et quidem cum affectatae tyrannidis nulla fuerint
opera subsecuta.
CAPUT VIII. De philargyria, quod extra naturam sit, et quid intersit inter ipsam et naturalia vitia.
Philargyria et ira, licet non sint unius naturae

(nam prior extra naturam est, sequens vero originale
videtur in nobis seminarium possidere), simili
tamen oriuntur modo: extrinsecus siquidem causas
commotionis plerumque concipiunt. Etenim frequenter
hi qui adhuc infirmiores sunt, vel irritatione,
vel instinctu quorumdam, in haec se corruisse
vitia conqueruntur, ac praecipitatos se vel ad iracundiam,
vel ad philargyriam, aliorum provocatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.