PL 49, col. 625
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 5.11
Primum, quod ad refectionem perurget monachum
ante horam statutam ac legitimam festinare; secundum,
quod expletione ventris et quarumlibet escarum
voracitate laetatur; tertium, quod accuratiores
ac delicatissimos desiderat cibos. Quae tria non levi
dispendio monachum feriunt, nisi ab omnibus istis
pari studio atque observantia semetipsum expedire
contenderit. Nam quemadmodum absolutio jejunii
ante horam canonicam nullatenus praesumenda est,
ita et ventris ingluvies et escarum sumptuosa atque
exquisita praeparatio similiter amputanda. Ex his
enim tribus causis diversae ac pessimae valetudines
animae procreantur. Nam de prima monasterii odium
gignitur, atque exinde horror, et intolerantia ejusdem
concrescit habitaculi, quam sine dubio mox
discessio aut fuga velocissima subsequetur. De secunda
igniti luxuriae et libidinis aculei suscitantur.
Tertia etiam inextricabiles philargyriae laqueos nectit
cervicibus captivorum, nec aliquando monachum
sinit perfecta Christi nuditate fundari. Cujus nobis
passionis inesse vestigia, isto quoque deprehendimus
indicio, cum forte ad refectionem detenti ab
aliquo fratrum, contenti non sumus eo sapore cibos
sumere, quo ab exhibente conditi sunt, sed quiddam
superfundi eis vel adjici importuna atque effrenata
poscimus libertate. Quod fieri penitus non oportet,
tribus de causis: primo quia mens monachi semper
debet in omni tolerantiae ac parcitatis exercitatione
versari et, secundum Apostolum [(Phil. IV)] , discere
in quibus est, sufficiens esse: nullatenus enim poterit,
vel occulta vel majora corporis desideria refrenare,
quisquis degustatione modicae insuavitatis
offensus, ne ad momentum quidem delicias gutturis
sui valuerit castigare; secundo, quod nonnumquam
evenit ut ad horam desit illa species quae postulatur
a nobis, et verecundiam necessitati vel frugalitati
suscipientis incutimus, publicantes scilicet paupertatem
ejus quam soli Deo cognitam esse maluerunt;
tertio, quod interdum solet sapor ille, quem nos