PL 49, col. 629

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.13 · The Conferences of John Cassian 5.12 · The Conferences of John Cassian 5.14

qua diximus superveniente cenodoxia vitium fornicationis
excludi, pulchre satis in Regum libro ac
signanter exprimitur, ubi populum Israelem a Nechao
rege Aegypti captivatum ascendens Nabuchodonosor
rex Assyriorum de finibus Aegypti ad suam transtulit
regionem, scilicet non ut eos libertati pristinae et genitali
restitueret regioni, sed ad suas abduceret terras,
longius asportandos quam fuerant in terra Aegypti
captivati [(IV Reg. XXIII et XXIV)] . Quae figura in hoc
quoque competenter aptabitur: licet enim tolerabilius
sit cenodoxiae quam fornicationis vitio deservire,
difficilius tamen a cenodoxiae dominatione disceditur.
Quodammodo enim longiore itineris spatio captivus
abductus laboriosius ad genitale solum et libertatem
patriam revertetur; meritoque ad eum increpatio

illa prophetica dirigitur [(Baruch. III)] : Quare
inveteratus es in terra aliena? Recte siquidem inveteratus
dicitur in terra aliena quisquis a terrenis vitiis
non novatur. Superbiae genera sunt duo: primum
carnale, secundum spiritale, quod etiam perniciosius
est. Illos namque specialius impugnat, quos in quibusdam
virtutibus profecisse repererit.
CAPUT XIII. De varia oppugnatione omnium vitiorum.
Haec igitur octo vitia cum omne hominum genus
pulsent, non tamen uno modo impetunt cunctos. In
alio namque spiritus fornicationis locum obtinet principalem,
in alio superequitat furor, in alio cenodoxia
vindicat tyrannidem, in alio arcem superbia tenet.
Et cum constet omnes ab omnibus impugnari, diverso

tamen modo et ordine singuli laboramus.
CAPUT XIV. De instituendo adversum vitia certamine secundum ipsorum infestationem.
Quamobrem ita nobis adversus haec arripienda

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.