PL 49, col. 631

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.15 · The Conferences of John Cassian 5.14

succedentibus, parabitur nobis absque ullo discrimine
perfecta victoria. Nec tamen putandum quod
principaliter quis contra unum dimicans vitium, et
velut incautus aliorum tela prospiciens, inopinato
ictu facilius valeat sauciari, quod nequaquam fiet.
Impossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione
sollicitus erga impugnationem vitii cujuslibet
intentionem suae mentis armaverit, adversus caetera
quoque vitia generalem quemdam horrorem et custodiam
similem non habere. Quo enim modo vel de
illa, qua absolvi desiderat, passione merebitur obtinere
victoriam, qui se indignum purgationis praemio
aliorum facit contagio vitiorum? Sed cum principalis
cordis nostri intentio velut specialem sibi pugnam
adversus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit

attentius, peculiari sollicitudine ac studio supplicans,
ut eam diligentius observare, et per haec celerem
mereatur obtinere victoriam. Hunc namque nos ordinem
praeliorum exercere debere, nec tamen de nostra
virtute confidere, etiam legislator his docet verbis: Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio
tui est. Deus magnus et terribilis, ipse consumet
nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes.
Non poteris delere eas pariter, ne forte multiplicentur
contra te bestiae terrae. Dabitque eos Dominus
Deus tuus in conspectu tuo, et interficiet illos donec
penitus deleantur
[(Deuter. VII)]
.
CAPUT XV. Nihil nos posse adversum vitia sine auxilio Dei, nec debere nos in eorum extolli victoria.
Sed neque debere nos in eorum extolli victoria,
similiter admonet: Ne postquam comederis, inquit, et
satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris
in eis, habuerisque armenta et ovium greges, auri
et argenti cunctarumque rerum copiam, elevetur cor
tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te
de terra Aegypti, de domo servitutis, et ductor tuus
fuit in solitudine magna atque terribili [(Deuter. VI)]
.
Salomon quoque in Proverbiis: Si ceciderit inimicus
tuus, noli gratulari; in supplantatione autem ejus
noli extolli, ne videat Dominus et non placeat ei, et
avertat iram suam ab eo [(Prov. XXIV)]
: id est, ne perspiciens
elationem cordis tui, ab ejus impugnatione
discedat, et incipias, derelictus ab eo, rursus illa quam
per Dei gratiam ante superaveras passione vexari.

Non enim orasset Propheta dicens: Ne tradas, Domine,
bestiis animam confitentem tibi [(Psalm. LXXV)]
,
nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.