PL 49, col. 632

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.15 · The Conferences of John Cassian 5.16

humilientur, eisdem rursum vitiis quae vicerant
tradi. Quamobrem certos nos esse convenit, tam ipsis
rerum experimentis, quam innumeris Scripturae testimoniis
eruditos, nostris nos viribus, nisi Dei solius
auxilio fulciamur, tantos hostes superare non
posse, et ad ipsum quotidie summam victoriae nostrae
referre debere. Ita super hoc quoque per Moysen
Domino commonente: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit
eas Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter
justitiam meam introduxit me Dominus, ut terram
hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae
sint nationes [(Deuter. IX)]
. Neque enim propter
justitias tuas et aequitatem cordis tui tu ingredieris,
ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impietatem,
te introeunte deletae sunt. Rogo quid apertius

potuit dici contra perniciosam opinionem praesumptionemque
nostram, qua totum quod agimus vel libero
arbitrio vel nostrae volumus industriae deputare? Ne
dicas, inquit, in corde tuo, cum deleverit eas Dominus
Deus tuus in conspectu tuo: propter justitiam meam
introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem.
Nonne his qui oculos animae reseratos et aures habent
ad audiendum evidenter expressit? Cum tibi prospere
vitiorum carnalium bella successerint, et videris
te de ipsorum coeno et conversatione mundi istius
liberatum, non tuae id virtuti nec sapientiae, proventu
pugnae atque victoriae inflatus, ascribas, credens te
propter labores et studium tuum, et arbitrii libertatem,
de spiritalibus nequitiis vel carnalibus vitiis obtinuisse
victoriam. Quibus proculdubio in nullo penitus

praevalere potuisses, nisi te Domini communisset
aut protexisset auxilium.
CAPUT XVI. De significatione septem gentium quarum Israel accepit terras, et quare alibi septem et alibi multae gentes esse dicantur.
Hae sunt septem gentes quarum terras egressis
ex Aegypto filiis Israel daturum se Dominus repromittit.
Quae omnia secundum Apostolum cum in figura
contigerint illis, ad nostram commonitionem
scripta debemus accipere. Ita enim dicitur: Cum
introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam
possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram
te, Hethaeum et Gergezaeum et Amorrhaeum et
Chananaeum et Pherezaeum et Evaeum et Jebusaeum,

septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores
te, tradideritque eas Dominus tibi, percuties
eas usque ad internecionem [(Deuter. VII)]
. Quod vero

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.