PL 49, col. 633

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.16

multo majoris numeri esse dicuntur, haec est ratio,
quia plura sunt vitia quam virtutes. Et ideo in catalogo
quidem dinumerantur septem nationes, in
expugnatione vero earum sine numeri ascriptione
ponuntur. Ita enim dicitur: Et deleverit gentes multas
coram te. Numerosior enim est quam Israel, carnalium
passionum populus, qui de hoc septenario fomite
vitiorum ac radice procedit. Exinde enim pullulant
homicidia, contentiones, haereses, furta, falsa
testimonia, blasphemiae, comessationes, ebrietates,
detractiones, ludicra, turpiloquium, mendacia, perjuria,
stultiloquia, scurrilitas, inquietudo, rapacitas,
amaritudo, clamor, indignatio, contemptus, murmuratio,
tentatio, desperatio, multaque alia quae commemorare
perlongum est. Quae cum a nobis levia

judicentur, quid de illis Apostolus senserit, vel quam
super his sententiam tulerit, audiamus: Neque murmuraveritis,
inquit, sicut quidam illorum murmuraverunt,
et ab exterminatore perierunt [(I Cor. X)]
. Et
de tentatione: Neque tentemus Christum, sicut quidam
illorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (Ibidem).
De detractione: Noli diligere detrahere, ne
eradiceris [(Eccles. XVIII)]
. Et de desperatione: Qui desperantes
semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem
omnis erroris, in immunditiam [(Ephes. IV)]
.
Quod vero clamor, sicut ira et indignatio et blasphemia
condemnetur, ejusdem Apostoli vocibus manifestissime
perdocemur ita praecipientis: Omnis amaritudo,
et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia
tollatur a vobis, cum omni malitia [(Ephes. IV)]
; aliaque

complura his similia. Quae cum sint multo majoris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.