PL 49, col. 638
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 5.21 · The Conferences of John Cassian 5.22
eis sum omnimodis absolutus; gastrimargiae vero stimulis
nullo modo carere praevalui. Nec enim quamvis
eam in parvum modum vilissimamque redegerim
quantitatem, vim quotidianae compulsionis evado,
sed necesse est me perpetuis ejus conventionibus
perurgeri, et interminabilem quamdam solutionem
jugi functione dependere, atque inexplebile indictionibus
ejus inferre vectigal. Tum illi hunc quem
velut idiotam ac rusticum ante despexerant, pronuntiaverunt
primas philosophiae partes, id est, ethicam
disciplinam apprime comprehendisse; mirati admodum
potuisse eum naturaliter assequi, quod nulla ei
saecularis eruditio contulisset, cum ipsi sudore multo
longaque doctrina ita haec attingere nequivissent.
Haec specialiter de gastrimargia dixisse sufficiat.
Nunc revertamur ad disputationem quam de generali
vitiorum cognitione [ Lips. in marg. cognatione] coeperamus
exponere.
CAPUT XXII. Cur Abrahae praedixerit Deus decem gentes expugnandas a populo Israel.
Cum ad Abraham Dominus de futuris loqueretur,
quod vos minime requisistis, non septem gentes