PL 49, col. 637

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.20 · The Conferences of John Cassian 5.21

gastrimargiae spiritum nequaquam posse, ut caetera
vitia, resecari, vel per omnia similiter exstingui, sed
aculeos ejus ac superfluos appetitus virtute animi retundi
tantum atque cohiberi.
CAPUT XXI. De perseverantia gastrimargiae adversus philosophos disputata.
Nam hujus vitii naturam quidam senum cum philosophis
disputans, qui eum pro simplicitate Christiana
velut rusticum crederent fatigandum, sub hoc
problematis figurans colore eleganter expressit: Multis,
inquit, creditoribus pater meus me dereliquit
obnoxium; caeteris ad integrum solvens, ab omni
conventionis eorum molestia liberatus sum, uni satisfacere

quotidie solvendo non possum. Cumque illi
ignorantes vim propositae quaestionis, absolutionem
ejus precario postularent: Multis, ait, vitiis fui naturali
conditione constrictus; sed inspirante Domino
desiderium libertatis, cunctis illis tamquam molestissimis
creditoribus, renuntians huic mundo, et
omnem substantiam quae mihi successione patris obvenerat,
a me pariter abjiciens, satisfeci, atque ab

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.