PL 49, col. 636

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In inglese: The Conferences of John Cassian 5.19 · The Conferences of John Cassian 5.20

nequaquam carere poterimus. Semper enim
in nobis edulii et escarum ut ingenitus ac naturalis
vivet [ Lips. in marg. viget] affectus, licet amputare
superfluos ejus appetitus ac desideria festinemus:
quae sicut per omnia deleri non possunt, ita debent
quadam declinatione vitari. De hac enim dicitur: Et
carnis curam ne feceritis in desideriis [(Rom. XIII)]
. Dum
hujus ergo curae quam praecipimur non per omnia
abscindere, sed absque desideriis exhibere, retinemus
affectum, evidenter Aegyptiam nationem non
exstinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur,
non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes,
sed, secundum Apostolum, victu quotidiano
indumentoque contenti [(I Tim. VI)] . Quod ita figuraliter
etiam in lege mandatur: Non abominaberis Aegyptium,

quia fuisti incola in terra ejus [(Deuter. XXIII)]
.
Necessarius enim victus corpori, non sine vel ipsius
pernicie vel animae scelere denegatur. Illarum vero
septem perturbationum, velut omnimodis noxiarum,
de recessibus animae nostrae penitus exterminandi
sunt motus. De his enim ita dicitur: Omnis amaritudo,
ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur
a vobis cum omni malitia [(Ephes. IV)]
. Et iterum: Fornicatio autem et omnis immunditia et avaritia nec
nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium,
aut scurrilitas
[(Ephes. V)]
. Possumus ergo horum quae
naturae superinducta sunt radices abscindere vitiorum,
usum vero gastrimargiae nequaquam valebimus
amputare. Non enim possumus, quantumlibet
profecerimus, id non esse quod nascimur. Quod ita

esse tam nostra, qui sumus exigui, quam omnium
perfectorum vita et conversatione, monstratur; qui
cum reliquarum passionum reciderint stimulos, atque
eremum toto mentis fervore et corporis expetant nuditate,
nihilominus quotidiani victus providentia et
annui panis praeparatione nequeunt liberari.
CAPUT XX. De natura gastrimargiae, ad similitudinem aquilae comparatae [Al. comparandae ].
Hujus passionis figura, qua necesse est quamvis
spiritalem summumque monachum coarctari, proprie
satis aquilae similitudine designatur. Quae cum
excelsissimo volatu ultra nubium fuerit altitudinem
sublimata, seseque ab oculis cunctorum mortalium
ac a facie terrae totius absconderit, rursus ad vallium

ima submitti, et ad terrena descendere, ac morticinis
cadaveribus implicari, ventris necessitate compellitur.
Quibus manifestissime comprobatur indiciis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.