PL 49, col. 635
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 5.17 · The Conferences of John Cassian 5.18 · The Conferences of John Cassian 5.19
quam nos, carnales scilicet atque terreni,
quippe cum illis spiritalis, atque aeria concessa substantia
sit [(Vide collat. 7 et 12)] .
CAPUT XVII. Interrogatio de comparatione septem gentium et octo vitiorum.
Germanus: Quomodo igitur octo sunt vitia quae
nos impugnant, cum per Moysen septem dinumeratae
sint gentes quae adversantur populo Israel, vel quemadmodum
terras vitiorum commodum nobis est
possidere?
CAPUT XVIII. Responsio quomodo secundum octo vitia octo gentium numerus impleatur.
Serapion: Octo esse principalia vitia quae impugnant
monachum, cunctorum absoluta sententia est.
Quae figuraliter sub gentium vocabulo nominata, idcirco
nunc omnia non ponuntur, eo quod egressis jam
de Aegypto et liberatis ab una gente validissima,
id est, Aegyptiorum, Moyses, vel per ipsum Dominus,
in Deuteronomio loquebatur [(Deuter. VII)] . Quae figura
in nobis quoque rectissime stare deprehenditur,
qui de saeculi laqueis expediti, gastrimargiae, id est,
ventris vel gulae vitio caruisse cognoscimur. Et habemus
jam contra has residuas septem gentes simili
ratione conflictum, prima scilicet quae jam devicta
est minime computata; cujus etiam terra in possessionem
Israeli non datur, sed ut deserat eam perpetuo,
et egrediatur ab ea, Domini praeceptione sancitur.
Et idcirco ita sunt moderanda jejunia, ut non
necesse sit per immoderationem continentiae, quae
defectione carnis vel infirmitate contracta est, reverti
rursus ad Aegyptiorum terram, id est, pristinam
gulae et carnis concupiscentiam, quam, cum mundo
huic abrenuntiaremus, abjecimus. Quod figuraliter
illi perpessi sunt qui egressi in solitudinem virtutum,
rursus desideraverunt ollas carnium super quas
sedebant in Aegypto [(Num. XI)] .
CAPUT XIX. Cur unica Aegypti gens deseri, septem vero jubentur exstingui.
Quod autem illa gens in qua nati sunt filii Israel,
non penitus exstingui, sed tantummodo deseri ejus
terra praecipitur, hae vero septem usque ad internecionem
jubentur exstingui, haec ratio est: quod
quantolibet ardore spiritus succensi eremum virtutum
fuerimus ingressi, vicinitate ac magisterio gastrimargiae,
et quodammodo quotidiano ejus commercio