PL 49, col. 842
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In inglese: The Conferences of John Cassian 10.14
Isaac: Licet pridem super hac re disputantibus
nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter
expressum, tamen quia vobis haec eadem poscitis
iterari de confirmatione cordis breviter intimabo.
Tria sunt quae vagam mentem stabilem faciunt, vigiliae,
meditatio et oratio. Quarum assiduitas et jugis
intentio conferunt animae stabilem firmitatem. Quae
tamen alias nullo modo poterunt apprehendi, nisi
per operis, non philargyriae, sed sacris coenobii usibus
dedicati, infatigabilem jugitatem omnes omnino
sollicitudines et curae vitae praesentis prius fuerint
abdicatae, ut ita illud Apostolicum mandatum, Sine
intermissione orate, possimus implere. Perparum