PL 5, col. 1088
Disputationes adversus gentes (Arnobius Afer), J. P. Migne
In inglese: The Seven Books of Arnobius Against the Heathen. (Adversus Gentes.) 5.4 · The Seven Books of Arnobius Against the Heathen. (Adversus Gentes.) 5.5
puerilium esse ingeniola fictionum; quibus cum
acquiritur cordis Numae vivacitas, imprudentia maxima
importatur Jovi. Quid enim tam imprudens, quam
confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum
te doleas, in victoris concedere voluntatem,
et medicinam quam obtuleras, ponere? Nam si fuit
ratio, et quaedam convenientia naturalis, cur humano
capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non video
cur ab rege relatio sit facta coepitii; sin autem
poterat et coepitio transigi, libidinose hominis inhiatum
est cruori. Atque ita in contrarium pars utraque
traducitur, ut nec Numam monstretur voluisse scire,
quod voluit, et crudelis Jupiter fuisse doceatur, qui
quod a Numa potuit et coepitio suscipi, voluisse dixerit
humanis capitibus expiari.
V.
Apud Timotheum non ignobilem theologorum
virum, nec non apud alios aeque doctos super magna
deorum matre, superque sacris ejus, origo haec sita
est, ex reconditis antiquitatum libris, et ex intimis
eruta (quemadmodum ipse scribit, insinuatque), mysteriis.
In Phrygiae finibus inauditae per omnia vastitatis
petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus,