PL 5, col. 277

Carmen adversus gentes (Antonius), J. P. Migne

Stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore jactant.
Omnia si quaeras, magis et ridenda videntur.
Additur heic aliud: Vestae quas Virgines aiunt
Quinquennes epulas audis portare Draconi,
Qui tamen aut non est, aut si est, diabolus ipse est,
Humani generis contrarius antea suasor.
Et venerantur eum, qui nunc in nomine Christi
Et tremit, et pendet, suaque omnia facta fatetur.
Quae mens est hominum, ut pro veris falsa loquantur,
Qui linquenda colunt, contraque colenda relinquunt?
Jam sat erit nobis vanos narrare timores.
Haec ego cuncta prius, clarum cum lumen adeptus,
Neque diu incertum, et tot tempestatibus actum
Sancta salutari suscepit Ecclesia portu,
Postque vagos fluctus tranquilla sede locavit:
Ut mihi jam liceat, detersa nube malorum
Tempore promisso lucem sperare serenam.
Jam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam,
Tunc vero suadente malo, nunc remige Christo,
Eruta de scopulis semper mansura resurget.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.