PL 5, col. 278

Carmen adversus gentes (Antonius), J. P. Migne

Rector enim noster sic undique cuncta gubernat;
Ut modo qui nobis errorem mentis ademit,
Hic meliore via paradisi lumina pandat.
Felix nostra Fides uni, certoque dicata.
Unus enim Deus est, substantia Filius una,
Unus in utroque est unus vigor, una potestas.
Namque Dei Verbum patrio de pectore Christus
Emicuit, semperque fuit, qui non quasi natus,
Ore sed egressus, chaos illud inane removit,
Et tulit informem contextae noctis hiatum:
Distribuitque locis mare, terras, aera, coelum.
Hisque dedit geminam pulsa caligine lucem.
Ast ubi cuncta novum stupuerunt surgere solem,
Quatuor haec hausit variis exordia rebus.
Sunt homines terris, sunt addita sidera coelo,
Aere pendet avis, liquido natat aequore piscis.
Sic elementa suis decoravit singula formis,
Nexuit haec diversa licet, discretaque junxit,
Junctaque discrevit, quae nunc divisa cohaerent.
Claudit enim oceanus terram, mare clauditur, ipse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.