PL 5, col. 281

Carmen adversus gentes (Antonius), J. P. Migne

Ac satis esse putat, quod numine credat in uno.
Quid colet ille Deum, qui Verbum non colit ejus?
Qui non Virtutem simili veneratur honore?
Quique invisibilem incomprehensibilemque fatetur
Esse Deum, hic etiam Christum si cogitet, idem
Inveniet. quoniam Verbum comprehendere nemo,
Nemo videre potest; opera ejus sola videntur.
In Patre Natus enim, in Nato Pater omnia fecit,
Et quidquid virtute dedit, pietate tuetur.
Sic fuit, et steterit versus Salvator in aevum,
Qui tulit errores, qui fecit vera videri,
Placatoque Patri pereuntem reddidit orbem.
Nec mirum, si cuncta regit, qui cuncta creavit,
Qui dedit ex nihilo totum, lucemque tenebris
Praetulit, atque diem jussit succedere nocti;
Quodque in carne fuit, carnis peccata remittit.
Cernit enim, fragilem faciles incurrere lapsus,
Corripiensque tamen veniam dabit omnibus unam,
(Remque novam dicam, nec me dixisse pigebit)
Plusque pius quam justus erit. Si denique justus
Esse velit, nullus fugiet sine crimine poenam:
Justus enim mala condemnat, pius omnia donat.
Hoc facit, ut rata sint venturae munera vitae,
Et quod culpa tulit, rursum indulgentia reddat:
Quae si non fuerint plebi concessa roganti,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.