PL 5, col. 282

Carmen adversus gentes (Antonius), J. P. Migne

Tunc prope nullus erit delicto liber ab omni.
Qui possit meritus promissa luce potiri?
Tangere tunc laetis coelorum regna libebit;
Tunc poterit mors ipsa mori, quum tempore toto
Vita perennis erit, quia tunc in sede beata
Nullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est.
Gloria tanta manet populo servata fideli.
Amplius hoc tribuit, majus dedit hoc quoque munus,
Quod peccatorem quem poenitet, antea lapsum,
Non facis in numero turbae peccantis haberi:
Quippe satis poena est, cum sit sua culpa dolori;
Supplicium proprium timor est; tormenta reatus
Tum veluti patitur qui se meruisse fatetur.
Quid poterit melius, vel quid moderatius esse?
Judicat, inquirit, castigat, parcit, honorat,
Omnia qui vincit, nec ab ipsa vincitur ira.
Quod de praesenti jam cernimus esse futurum;
Nam cum saepe minax horrentia nubila cogit,
Et terrore pio rutilo nimis igne coruscat,
Tristibus et pluviis, et nubibus intonat atris,
Omne genus timet interitum; sed vita potestas
Desinet, et pariter coelum mentesque serenat.
Hoc quoque tunc sperare jubet, qui se modo cuncta
Perdere posse probat, si perdere velle recusat.
Sic iteranda salus venturo ostenditur aevo,
Aeternique Dei pietas aeterna manebit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.