PL 5, col. 833
Disputationes adversus gentes (Arnobius Afer), J. P. Migne
In inglese: The Seven Books of Arnobius Against the Heathen. (Adversus Gentes.) 2.15 · The Seven Books of Arnobius Against the Heathen. (Adversus Gentes.) 2.14 · The Seven Books of Arnobius Against the Heathen. (Adversus Gentes.) 2.16
XV.
Quare nihil est quod nos fallat, quod nobis
polliceatur spes cassas, quod a novis quibusdam dicitur
viris, et immoderata sui opinione sublatis, animas
immortales esse, Deo rerum, ac principi gradu
proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas,
divinas, sapientes, doctas, neque ulla corporis attrectatione
contiguas: quod quia verum et certum
est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione
prolati, inculpabiles, et ideo irreprehensibiles vivimus,
boni, justi, et recti, vitiositatis nullius rei, nulla
cupiditas nos vincit nulla libido dehonestat, virtutum
omnium servamus atque integramus tenorem. Et
quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae,
idcirco unum conveniensque sentimus: non moribus,
non opinionibus discrepamus: Deum omnes novimus,
nec quot in orbe sunt homines, sunt sententiae
totidem, neque infinita varietate discretae.
XVI.
At dum ad corpora labimur et properamus
humana, ex mundanis circulis sequuntur nos causae,
quibus mali simus, et pessimi, cupiditatibus atque
iracundia ferveamus, exerceamus in flagitiis vitam,