PL 50, col. 1002

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

Multae quippe ejus sententiae juxta allegoriarum conceptionem
sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam
historiam tenere nititur, earum notitia per suam incuriam
privetur. Nonnulli vero ita exterioribus praeceptis
inserviunt, ut, si qui ea subtilius penetrare
voluerint, intus quidem nihil inveniant, sed hoc sibi
etiam quod foris loquuntur abscondant. Unde bene
quoque narratione historica per significationem dicitur, Tollens Jacob virgas populeas virides et amygdalinas,
et ex platanis, ex parte decorticavit eas,
et
reliqua. Quid est virgas virides et amygdalinas, et
ex platanis, ante oculos gregum ponere, nisi per
Scripturarum seriem antiquorum Patrum vitas atque
sententias in exemplum populis praebere, quae nimirum
quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae
nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut
in his quae exspoliantur intimus candor appareat, et
ex parte corticem servat, ut sicut fuerant, exterius
in viriditate permaneant; variusque virgarum color
efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur et ex parte

retinetur; ante considerationis enim nostrae oculos,
praecedentium Patrum sententiae quasi virgae variae
ponuntur. In quibusdam plerumque intellectum litterae
fugimus, et quasi corticem subtrahimus, et dum
plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem
reservamus; dumque ab ipsis cortex litterae
subducitur, allegoriae candor interior demonstratur;
et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae
virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in
aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in
libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur,
fixit. Aspicientes arietes cum ovibus coeunt,
quia rationales nostri spiritus, dum in earum
intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus
permiscentur, ut tales foetus operum procreent, qualia
exempla praecedentium in vocibus praeceptorum
vident, et diversum colorem proles boni operis habeant,
quia et nonnumquam, subtracto litterae cortice,
altius interna considerat, et reservato nonnumquam

historiae tegmine, bene se in exterioribus format.
[(Vers. 41.)] Igitur quando primo tempore ascendebant
oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum
ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione
conciperent, usque in eum locum, Ubi mutastis
mercedem meam decem vicibus. Hoc enim quando et
quomodo factum sit, Scriptura non narrat; sed utique
factum est quod iste commemorat: nam dixit et
hoc uxoribus suis, quando eas vocavit in campo:
conquerens enim de patre illarum, ait inter caetera, Et mutavit mercedem meam decem vicibus,
sive decem
agnorum. Intelligitur ergo per singula tempora partus
ovium, cum videret Laban tales foetus esse natos,
quales placuerat ut ad Jacob pertinerent, fraude
pactum mutasse; et dixisse, ut futuro foetu alios
pecudum colores in mercede haberet Jacob. Cum
autem ille virgas varias non supponebat, non nascebantur
varii, sed unius coloris, quae Jacob ex novo
pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursum

pactum fraude mutavit, ut ad Jacob variae pertinerent.
Tunc illarum suppositione virgarum, varia nascebantur.
Ergo quod ait Jacob uxoribus, Mutavit
mercedem meam decem vicibus, et postea ipsi Laban
similiter, non ita dixit quasi provenerit socero ejus
ipsa fraus: ut enim ei non proveniret, Deum sibi dixit
adversum illum affuisse. Decem vero vices pro
decem temporibus posuit quibus oves quas pascebat
per sexenium peperunt; bis quippe pariebant in
anno: contigerat enim ut primo anno quo inter se
pacti sunt, et ad eas pascendas placito hujus mercedis
accessit, semel parerent in fine anni; quia cum
accessit, jam semel pepererant, rursusque sexto
anno, id est, ultimo, cum semel peperissent, exorta
necessitate profectionis, prius recederet quam iterum
parerent; ac per hoc cum primus annus atque
ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc
est, singulos, medii vero quatuor anni binos, fiunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.