PL 50, col. 1003

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora
nomine vicissitudinum appellavit, quia iisdem temporibus
nascebantur: velut si quisquam dicat, per
tot vindemias aut tot messes, quibus intelligatur numerus
annorum. Pecudum autem illius regionis fecunditas,
sicut Italicarum, tanta fertur, ut bis in
anno patiant. Sequitur:
[(Cap. XXXI.--Vers. 17 seqq.)] Surrexit itaque
Jacob, et impositis liberis et conjugibus super camelos
abiit, tulitque omnem substantiam et greges, et quidquid
in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem
suum ad terram Chanaan. Eo tempore Laban ierat
ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui,
noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. Cumque
abiisset tam ipse quam omnia quae juris ejus erant,
et amne transmenso pergeret contra montem Galaath.
Non quod eo tempore Galaath mons diceretur, sed
per anticipationem, ut frequenter diximus, illo vocatur
nomine, quo postea nuncupandus est. Nuntiatum
est Laban die tertio quod fugeret Jacob. Qui assumptis

fratribus suis persecutus est eum diebus septem, et comprehendit
eum in monte Galaath, viditque in somnis
dicentem sibi Deum, Cave ne quidquam aspere loquaris
contra Jacob. Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum,
quando ille consecutus est eum cum fratribus
suis. In eodem monte fixit tentorium, et dixit ad Jacob:
Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut
prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis et
citharis? Non es passus ut oscularer filios meos et filias?
Stulte operatus es. Et nunc valet quidem manus mea
reddere tibi malum; sed Deus patris tui heri dixit mihi,
Cave ne loquaris cum Jacob quidquam durius? Esto: ad
tuos ire cupiebas, et desiderio tibi erat domus patris
tui, cur furatus es deos meos? Notandum est quod a
principio libri nunc primum invenimus deos gentium;
superioribus quippe Scripturae locis Deum nominabant.
Sequitur:
[(Vers. 45.)] Tulit itaque lapidem, et erexit illum in
titulum. Diligenter enim advertendum est quomodo

istos titulos in rei cujusque testimonio constituebant,
non ut eos pro diis colerent, sed ut in eis aliquid
significaretur. Sequitur:
[(Vers. 47.)] Quem vocavit Laban, Tumulum testis;
et Jacob, Acervum testimonii: uterque juxta proprietatem
linguae suae. Traditur ab eis qui et Syram et Hebraeam
linguam noverunt, propter proprietatis suae
cujusque factum; fieri enim solet ut alia lingua non
dicatur uno verbo quod alia dicitur, et vicinitate
significationis quidque appelletur; erat enim Laban
Syrus, et antiquam linguam parentum provinciae in
qua habitabat sermone non mutaverat; hoc enim
medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui
dixerat, Acervus testimonii, et ei qui dixerat, Tumulus
testis. Sequitur:
[(Vers. 49 seqq.)] Intueatur Dominus et judicet inter
nos, quando recesserimus a nobis, si afflixeris filias
meas, et si introduxeris uxores alienas super eas. Nullus
sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens
respicit. Quod dicit Laban, Nullus sermonis nostri

testis est absque Deo, qui praesens respicit, nullus extraneorum
praeter testificationem Dei, quem ita habere
deberent, tamquam nemo cum eis esset quem
testimonio ejus jungerent. Post longam igitur servitutem
quam Jacob apud socerum suum pro uxoribus
velut mercenarius sustinuit, praecepit ei Dominus ut
reverteretur in patriam suam; tunc ignorante socero
cum uxoribus et comitatu properavit. Laban autem
consecutus est eum in montem Galaath cum furore,
atque idola quae Rachel furata erat apud eum requisivit,
nec reperit. Quid igitur ipsum hoc sibi figura
liter velit, inquiramus. Dum Laban superius aliam
gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat.
Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem
diabolus non inconvenienter accipitur, qui cum sit
ex merito tenebrosus, transfigurat se in angelum lucis [(II. Cor. XI)]
.
Huic servivit Jacob ex patre reproborum
Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.