PL 50, col. 1006
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
impetravit; ac sic hujus nominis impositio
benedictio fuit. Interpretatur autem Israel, princeps
cum Deo; sive, ut alii volunt, vir videns Deum, quod
erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit
porro illi idem angelus, veluti praevalenti, latitudinem
femoris, eumque isto modo claudum reddidit.
Erat itaque unus atque idem Jacob, et benedictus et
claudus: benedictus, in eis qui in Christum ex eodem
populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam
femoris latitudo, est generis multitudo. Plures quippe
sunt in ea stirpe de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis
[(Ps. XVII)]
. Sequitur:
[(Cap. XXXIII.--Vers. 1 seqq.)] Levans autem Jacob
oculos vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos
viros; divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum;
et posuit utramque ancillam et liberos earum
in principio, Liam vero et filios ejus in secundo loco,
Rachel autem et Joseph novissimos; et ipse progrediens
adoravit pronus in terra septies, donec appropinquaret
frater ejus. Currens itaque obviam Esau fratri suo,
amplexatus est eum, stringensque collum et osculans
flevit. Levatisque oculis vidit mulieres et liberos earum,
et ait: Quid sibi volunt isti, et si ad te pertinent? Respondit,
Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo
tuo. Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati
sunt. Accessit quoque Lia cum filiis suis, et similiter
adoraverunt. Extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas
obviam habui? Respondit, Ut invenirem gratiam coram
domino meo. Et ille ait: Habeo plurima, frater mi,
sint tua tibi. Dixitque Jacob: Noli ita facere, obsecro;
sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum
de manu mea; sic enim vidi faciem tuam, quasi
viderem vultum angeli Dei. Quid sibi vult quod Jacob
ait fratri suo: Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum
cum videt aliquis faciem Dei? Utrum paventis
et perturbati animi verba usque in hanc adulationem
proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine
peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia
dicti sunt et gentium dii, quae sunt daemonia, non
praejudicetur ex his verbis homini Dei, non enim dixit:
Quemadmodum si viderem faciem Dei; sed, cum videt aliquis.
Ipse autem aliquis, quem significare
possit, incertum est. Atque ita fortasse temperata
sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem
grate acciperet; et qui haec etiam aliter intelligeret,
eum, a quo dicta sunt, nullo crimine impietatis
argueret; quod sibi benigno animo dicta haec
verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem
metus ipse transierat. Potuit et sic dici, quemadmodum
et Moyses Pharaoni Deus dictus est, secundum
quod dicit Apostolus: Et si sunt qui dicuntur
dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii
multi et domini multi [(I. Cor. VIII)]
: maxime quia sine
articulo in Graeco dictum est, quo articulo evidentissime
solet veri Dei unius fieri significatio; non enim
dixit: πρόσωπον τοῦ Θεοῦ, sed dixit, πρόσωπον Θεοῦ.
Facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur,
qui Graecum eloquium audire atque intelligere solent.
Sequitur:
[(Vers. 13, 14.)] Ait Esau ad Jacob: Gradiamur simul,
et ero socius itineris tui. Dixit Jacob: Nosti, domine
mi, quod parvulos habeam teneros, et oves ac
boves foetas mecum; quas si plus in ambulando fecero
laborare, morientur una die cuncti greges. Praecedat
dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim
vestigia ejus, sicut videro posse parvulos meos, donec
veniam ad dominum meum in Seir. Hoc enim, sicut
Scriptura divina narrat, Jacob non fecit, ut ad Esau
perveniret in Seir; sed eo perrexit itinere quod dirigebat
ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed
aliud postea cogitando elegit? Sequitur:
[(Vers. 17 seqq.)] Et Jacob venit in Sochot, ubi aedificata
domo, et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius
Sochot, id est, tabernacula; transivitque Salem urbem
Sycimorum, quae est in terra Chanaan, postquam
reversus est de Mesopotamia Syriae, et habitavit juxta