PL 50, col. 1007

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

oppidum, emitque partem agri, in quo fixit tabernacula,
a filiis Emor. patris Sichem, centum agnis; et erecto
ibi altari invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc
vocabulo, id est, Sochot, inter partes Scythopoleos. Et venit Jacob Salem, civitatem Sichem, in terra Chanaan,
cum venisset de Mesopotamia Syriae.
Error oboritur
quo modo Salem, Sichem civitas appelletur,
cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem
ante sit dicta; aut enim unius nominis urbs utraque
est, quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus
invenire, ut idem urbis et loci nomen in alia atque
alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro
Sichem nominatur, dicimus hic interpretatam consummatam
atque perfectam, et illam quae postea
Hierusalem dicta est pacificam, nostro sermone transferri:
utrumque enim accentu paululum declinato
hoc vocabulum sonat. Sequitur:
[(Cap. XXXIV.--Vers. 1 seqq.)] Egressa est autem
Dina filia Liae, ut videret mulieres regionis illius.

Quam cum vidisset Sichem filius Emor Ethaei, princeps
terrae illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit
cum illa, vi opprimens virginem, et conglutinata est
anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit; et
pergens ad patrem suum ait: Accipe mihi puellam hanc
conjugem. Si jam cum illa dormierat eamque humiliaverat,
quomodo postea virginem vocat, nisi forte
virgo nomen aetatis est secundum Hebraeum eloquium?
an potius per recapitulationem postea commemoratur
quod primo factum est? Prius enim potuit
intendere animae ipsius, et adamare virginem, et
loqui secundum sensum virginis; et deinde cum illa
dormire eamque humiliare. Dina quippe ut mulieres
videat extraneae regionis egreditur, quando unaquaeque
mens sua studia negligens, actiones alienas
curans, extra habitum atque extra ordinem proprium
evagatur. Quam Sichem princeps terrae vidit et adamavit,
quia videlicet inventam in curis exterioribus,
diabolus corrumpit; et agglutinata est anima ejus

cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem efficit. Et
quia cum mens peccare se conspicit, admissum flere
conatur; corrupta autem spes ac securitates vacuas
ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat.
Recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis
delinivit: modo enim aliorum facta graviora, modo
nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem
Deum loquitur, modo tempus adhuc subsequens ad
poenitentiam pollicetur: ut dum per hoc decepta
mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur:
quatenus tunc bona nulla suscipiat, quam nunc
mala nulla constristant; et tunc plenius obsidatur
suppliciis, quae nunc gaudet etiam in delictis. Sequitur:
[(Vers. 25 seqq.)] Et ecce die tertio quando gravissimus
est dolor vulnerum, arreptis, duo Jacob filii,
Simeon et Levi, fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt
confidenter; interfectisque omnibus masculis, Emor et
Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo
Sichem sororem suam. Quibus egressis, introierunt super
occisos caeteri filii Jacob et depopulati sunt urbem

in ultionem stupri sororis suae. Apparet ergo his verbis,
non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse
Jacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse,
aram instruxisse, ac per hoc diutius in
Sichem mansisse, quae alio nomine dicitur Salem,
quae est in terra Chanaan; filiam vero ejus, cum in
eam venisset aetatem ut amicas habere jam posset,
videre voluisse filias civium loci, atque ita factam
esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem,
quae jam, ut puto, quaestionem non habet:
multitudo enim non parva fuit, quia plurimum ditatus
erat. Sed filii ejus in hoc facto nominantur,
quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt.
Sequitur:
[(Cap. XXXV.--Vers. 1.)] Interea locutus est Deus
ad Jacob, Surge, et ascende Bethel, et habita ibi; facque
altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas fratrem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.