PL 50, col. 1008

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

tuum. Quare non dixit, Et fac ibi altare mihi,
qui apparui tibi; sed Deus dicit: Fac ibi aram Deo,
qui apparuit tibi? Utrum Filius ibi apparuit, et Deus
Pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis annumerandum,
sicut est illud: Pluit Dominus a Domino [(Gen. XIX)]
?
[(Vers. 2 seqq.)] Ait: Abjicite deos alienos, qui in
medio vestri sunt, et mundamini, et mutate vestimenta
vestra, Surgite, et ascendamus in Bethel, et faciamus
ibi altare Domino, qui exaudivit me in die tribulationis
meae, et fuit socius itineris mei. Dederunt ergo ei omnes
deos alienos quos habebant, et inaures quae erant
in auribus eorum. At ille infodit ea subter terebinthum,
quae est post urbem Sichem. Quaeritur quare inaures,
quae ornamenta erant et ad idololatriam non pertinebant,
nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse
daemoniorum? Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures
accepisse Scriptura testatur; quod non fieret,
si ei inaures ornamenti gratia non licerent. Ergo
illae inaures, quae cum idolis datae sunt, ut dictum

est, idolorum phylacteria fuerunt. Sequitur:
[(Vers. 5.)] Cumque profecti essent, terror Domini
invasit omnes circa regiones, et non sunt ausi persequi
recedentes. Incipiamus advertere quo modo Deus operetur
in mentibus hominum: a quo enim timor Dei
factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa
in Jacob filiisque ejus tuebatur? Sequitur:
[(Vers. 6.)] Venit igitur Jacob Luzam, quae est in
terra Chanaan, cognomento Bethel, ipse et omnis populus
cum illo; aedificavitque ibi altare, et appellavit
nomen loci, domus Dei; ibi enim apparuit ei Deus,
cum fugeret fratrem suum. Ecce manifestissime comprobatur
Bethel, non Ulamau, ut Septuaginta interpretes
dixerunt, sed Luzam, id est, Amygdalum,
ante vocitatam; nec mirum debet videri: multis
enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus,
et in quibusque terrarum locis, ut ex aliis
atque aliis causis vel adderentur vel mutarentur vocabula,
sicut et hominibus. Sequitur:
[(Vers. 8.)] Eodem tempore mortua est Debbora, nutrix
Rebeccae, et sepulta ad radices Bethel subter quercum.
Vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
Debbora enim typum gerebat Mosaicae legis, quae ut
apis mella divinae cognitionis et cultus populis praebuit,
quae ob hoc etiam Domini nutricula fuit, quia,
ut Apostolus ait: Natus ex muliere, factus est sub lege [(Gal. IV)]
.
Umbrae igitur et imagines legis tunc mortuae
atque sepultae nascuntur, quando Dominus in
passione sua legitur exclamasse: Consummatum est.
Quercus vero sub qua Debbora sepulta esse pronuntiatur,
crux intelligenda est Domini; quae ob hoc
quercus est appellata fletus, quia in ea suspensa est
vita, quae Judaeis incredulis perpetuum intulit luctum.
Sequitur:
[(Vers. 9, 10.)] Apparuit autem iterum Deus Jacob
postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque
ei, dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed
Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel. Dudum
nequaquam ei ab angelo imponitur, sed, quod
imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur futurum

ibi promittitur, hic docetur expletum. Hoc
ergo ei dicit iterum Deus in benedictione, quae repetitio
confirmat magnum promissum in hoc nomine;
nam hoc mirum est: quibus enim semel dictum
est amplius eos non vocari quod vocabantur,
sed quod eis nomen novum imponebatur, omnino
amplius aliquid non vocatos, nisi quod eis impositum
sit; istum autem per totam vitam suam appellatum
esse Jacob, cui semel Deus dixerat: Non jam vocaberis
Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Nimirum
ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere
promissionem, ubi sic videbitur Deus, quo modo
non est antea patribus visus; ubi enim non erit nomen
vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore
vetustatis, et Dei visio summum erit praemium. Sequitur:
[(Vers. 11.)] Ego Deus omnipotens; cresce et multiplicare:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.