PL 50, col. 1010

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia. Quomodo
duodecim filii Israel computantur qui nati sunt, et
dicitur: Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia,
cum Benjamin longe postea natus sit, cum
jam transisset Bethel, et appropinquaret Bethleem?
Hinc frustra quidam conantes istam solvere quaestionem
dixerunt non legendum: Nati sunt, sicut Latini
plerique codices habent: sed facti sunt; Graece enim
scriptum est, ἐγένοντο. Ita volentes intelligi, etiam
Benjamin quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum
tamen, quia jam fuerat in utero seminatus, ut praegnans
inde Rachel exisse credatur. Hoc autem modo
etiamsi nati sunt legeretur, possent dicere, jam in
utero natus erat, quia conceptus erat; sicut et de
sancta Maria dictum est ad Joseph: Quod enim in ea
natum est, de Spiritu sancto est [(Matth. I)]
. Sed aliud
est quod impedit hanc solutionem quaestionis hujus:
quia si jam Benjamin ibi conceptus erat, qui filii Jacob
grandes inde exierant, vix annorum duodecim

esse poterant. Viginti namque annos illic explevit,
quorum primis septem sine conjugio fuit, donec serviendo
adipisceretur. Ut ergo primo anno quo duxit
uxorem ei filius nasceretur, duodecim annorum esse
poterat primitivus cum inde profectus est. Proinde
si jam conceptus fuerat Benjamin, intra decem menses
omnis illa via peracta est, et quidquid in itinere
ascriptum est: unde sequitur ut filii ejus tam parvuli
pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint,
tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem:
in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti
intraverunt ad illos, hominesque peremerunt,
unus undecim, alius autem decem annorum fuisse
reperiatur; etiamsi per annos singulos sine intermissione
illa pepererat: quod utique incredibile est,
ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse,
quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit.
Proinde aliter solvenda quaestio est: ut ideo intelligatur

dictum esse commemoratis duodecim filiis. Hi
sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae,
quia inter omnes, qui tam multi erant, unus tantum
erat non ibi natus: qui tamen inde habuit nascendi
causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Sed
solutio ista quaestionis, aliquando exemplo locutionis
similis firmanda est. Nulla tamen facilior est solutio
quaestionis hujus, quam ut per synecdochen accipiatur:
ubi enim pars major est aut potior, solet ejus
nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen
pertinet: sicut ad duodecim apostolos jam non
pertinebat Judas, qui etiam mortuus fuit, cum Dominus
resurrexit a mortuis; et tamen ipsius duodenarii
numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit,
ubi ait: Cum apparuisset illis duodecim. Cum articulo
enim hoc Graeci codices habent, ut non possent intelligi
quicumque duodecim, sed illi in eo numero
insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino
dictum: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex
vobis diabolus est [(Joan. VI)]
? ut non ad electionem

ipse pertinere videretur. Sic quia aptior erat numerus
duodecim filiorum Jacob qui nati fuerant in Mesopotamia,
ipsorum commemoratione Scriptura complexa
est etiam Benjamin, qui non erat ibi natus, et
dictum est: Hi filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia
Syriae. Sequitur:
[(Cap. XXXVI.--Vers. 1 seqq.)] Hae sunt autem
generationes Esau: ipse est Edom. Esau accepit uxores
de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei et
Olibama, filiam Anae filii Sebeon Evaei; Basemath
quoque filiam Ismael, sororem Nabajoth. Peperit autem
Ada Eliphaz; Basemath genuit Rahuel; Olibama
edidit Jehus, et Elon, et Chore. Hi filii Esau, qui nati
sunt ei in terra Chanaan. Quod post narrationem
mortis Isaac, narratur quas uxores acceperit Esau
et qui ei filii nati sint, recapitulatio intelligenda est.
neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum jam
essent Esau et Jacob centum viginti annorum, nam
eos sexagenarius suscepit, et per omnes annos vitae
suae centum octoginta quinque. Iste est Eliphax, cujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.