PL 50, col. 1011

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

Scriptura in Job volumine recordatur. Sequitur.
[(Vers. 6 seqq.)] Tulit autem Esau uxores suas, et
filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam,
et pecora, et cuncta quae habere poterat in
terra Chanaan, et abiit in alteram regionem, recessitque
a fratre suo Jacob: divites enim erant valde et simul
habitare non poterant, nec sustinebat eos terra peregrinationis
eorum prae multitudine gregum; habitavitque
Esau in monte Seir, ipse est Edom. Esau et Edom et
Seir, unius nomen est hominis; et quare varie nuncupetur,
supra dictum est. Sed quaestio est quo modo
Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui, Esau
abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte
Seir; cum, veniente de Mesopotamia Jacob fratre
ejus, legatur quod jam illic habitabit. Proinde quid
fieri potuerit, ut Scriptura falli vel fallere non credatur,
in promptu est cogitare, quod scilicet Esau,
posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit,
noluit habitare cum parentibus suis: sive ex illa commotione
qua dolebat se benedictione fraudatum,

sive alia aliqua causa, vel uxorum suarum quas odiosas
videbat esse parentibus, vel qualibet alia, et coeperat
habitare in monte Seir; deinde post reditum
Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus
est et ipse ad parentes; et cum mortuum patrem
simul sepelivissent, quia eos plurimum ditatos terra
illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit
rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.
Sequitur:
[(Vers. 31 seqq.)] Reges autem qui regnaverunt in
terra Edom, antequam haberent regem filii Israel,
fuerunt hi: Bahale filius Beor, nomenque urbis ejus
Denaba. Mortuus est autem Bahale, et regnavit pro
eo Jobab filius Zare de Bosra. Hunc quidam suspicantur
esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum
est. Contra Hebraei de Nachor eum stirpe generatum
affirmant, ut jam supra dictum est. Quod autem
scriptum est: Hi reges qui regnaverunt in Edom antequam
regnaret rex in Israel, non sic accipiendum

est, tamquam omnes reges nominati sint, usque ad ea
tempora quibus coeperunt reges Israel, quorum primus
fuit Saul. Multi enim fuerunt in Edom usque ad
tempora Saul, sub temporibus etiam judicum, quorum
tempora fuerunt ante reges. Sed ex his multis,
eos solos potuit commemorare Moyses qui fuerunt
antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus
ab Abraham per Esau patrem gentis Idumaeorum,
atque Rahuel filium Esau, et Zara filium
Rahuel, et Jobab filium Zarae, cui Jobab successit
in regnum Balach, qui prius in terra Edom rex fuisse
commemoratur, usque ad ultimum regem, quem potuit
nominare Moyses, plures generationes inveniuntur
quam numerantur ab Abraham per Jacob usque
ad Moysen; nam illic inveniuntur fere undecim, hic
autem usque ad Moysen ferme septem: fieri enim
potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius
moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam
contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab
Abraham usque ad Joseph quadraginta duas generationes

numeret [(Matth. I)] ; Lucas autem in ordine
alio numerans generationes, non per Salomonem sicut
ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph
quinquaginta quinque commemoret [(Luc. III)] . In
illo quippe ordine ubi plures numerantur, citius
mortui sunt quam hic, ubi pauciores. Ne forte autem
moveat aliquem quod inter reges Edom commemoratur
Balach filius Beor, et de similitudine nominis
existimet illum esse Balaach qui restitit Moysi ducenti
populum Israel, sciat illum Balaach Moabiten
fuisse, non Idumaeum; fuisseque filium Sephor, non
filium Beor; fuisse etiam ibi tunc filium Beor, Balaam,
non Balaach; quem Balaam conduxerat idem
Balaach, ad maledicendum populum Israel.
[(Cap. XXXVII.--(Vers. 2 seqq.)] Joseph cum sexdecim
esset annorum, pascebat gregem cum fratribus
suis, adhuc puer, et erat cum filiis Balae et Zelphae,
uxorum patris sui; accusavitque fratres suos apud patrem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.