PL 50, col. 1013

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura
dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis
concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae,
et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis,
unam gentem fecisse intelligendi sunt? Sequitur:
[(Vers. 28 seqq.)] Qui duxerunt eum in Aegyptum.
Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum,
et scissis vestibus pergens ad fratres, ait: Puer non
comparet, et ego quo ibo? Tulerunt autem tunicam
ejus, et in sanguine haedi quem occiderant, tinxerunt,
mittentes qui ferret ad patrem, et diceret: Hanc invenimus;
vide utrum tunica filii tui sit, an non? Quam
cum cognovisset pater ejus, ait: Tunica filii mei est;
fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
Scissisque vestibus indutus est cilicio, lugens filium
multo tempore. Congregatis autem liberis ejus, ut lenirent
dolorem patris, noluit consolationem recipere; sed
ait, Descendam ad filium meum lugens in infernum.
Solet esse magna quaestio quo modo intelligatur esse
internum: utrum illic mali tantum, an etiam boni,

mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali,
quo modo iste ad filium se dicit lugendo velle descendere?
non enim in poenis inferni eum esse credebat;
sed perturbati et dolentis verba sunt, mala
sua etiam hinc exaggerantis. Sequitur:
[(Vers. 36.)] Madianitae vero vendiderunt Joseph in
Aegyptum Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militiae.
Quaeritur quo modo postea idem eunuchus
uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab
hoc Joseph, ob nimiam pulchritudinem, in turpe
ministerium, et a domino, virilibus arefactis, postea
electum esse, juxta morem Hierophantarum, in
pontificatum Heliopoleos; et hujus filiam esse Assenez,
quam postea Joseph uxorem acceperit. Joseph
unus ex duodecim filiis Jacob, quem pater prae caeteris
filiis dilexit, Christum Dominum figuravit:
quem Deus Pater, secundum carnem natum, caeteris
fratribus ex Abraham stirpe genitis praetulit. Unde
et ibi dicitur: Amabat eum Jacob, eo quod in senectute

genuisset eum. Senescente enim mundo, illucescens
Dei Filius per Mariae Virginis partum, serus
advenit, tamquam filius senectutis, secundum sacramentum
suscepit corporis, qui erat ante per substantiam
Deitatis semper cum Patre. Tunica vero polymita,
quam fecit ei pater, varietatem populorum ex
omnibus gentibus in corpore Christi congregatam
sigificavit. Somnium vero illud per quod fratrum
manipuli adoraverunt manipulum ejus, illud est quod
in Christo completum est: Adorabunt eum omnes
reges terrae, omnes gentes servient ei [(Ps. LXXI)]
, scilicet
per fidem, fructum bonorum operum afferentes.
Ipse est quem sol et luna adorant, et stellae, de quo
sole dictum est: Laudate eum, sol et luna; laudate
eum, omnes stellae [(Ps. CXLVIII)]
. Ipsum enim excellentia
sanctorum in solis nomine, Ecclesiae claritas
sub imagine lunae, et omnium populorum numerositas
in figura stellarum adorant. Unde pater suus
increpavit eum, dicens: Numquid ego, et mater tua,
et fratres tui, adorabimus te? Objurgatio ista patris,

duritiam populi Israel significat, pro eo quod ex se
natum Christum esse cognoscunt, et adorare contemnunt.
Jacob mittit Joseph filium suum, ut de
fratribus sollicitudinem gereret; et Deus Pater misit
Filium suum unigenitum ut genus humanum peccatis
languidum visitaret. Mittitur ab illo utique Patre,
de quo scriptum est: Misit Deus Filium suum in similitudine
carnis peccati [(Rom. VIII)]
; ut videret si
recte agerentur oves. Et Dominus ait in Evangelio: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel
[(Matth. XV)]
. Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothaim.
Dothaim
interpretatur, defectio. Vere in grandi defectione
erant, qui de parricidio fratris cogitabant. Cumque
vidissent Joseph fratres sui procul, occidere eum cogitaverunt;
et Judaei videntes verum Joseph, Dominum
Jesum Christum, ut eum cricifigerent unum omnes
consilium statuerunt, dicentes: Crucifige eum [(Luc.
XXIII)]
. Fera pessima devoravit eum: id est, plebs Judaica

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.