PL 50, col. 1014
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
interfecit eum, de qua Dominus in Evangelio
dicit: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum [(Matth. X)]
.
Nudaverunt Joseph fratres sui tunica polymita
et talari; et Judaei Christum per mortem crucis
exspoliaverunt tunicam corporalem. Polymitam
autem, id est, decoratam omnium virtutum diversitate.
Resperserunt autem tunicam hoedi sanguine,
quia falsis eum testimoniis accusantes, in invidiam
deduxere populi, peccata donantem omnium. Mittitur
dehinc in cisternam, id est, in lacum; et Christus
exspoliatus carne humana descendit in infernum.
De cisterna quoque levatus ille Ismahelitis, id
est, gentilibus venditur; et Christus postquam de
inferno egreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio
comparatur. Ille per Judae consilium, triginta
argenteis distrahitur; et hic Christus per consilium
Judae Scariotis eodem numero venumdatus est. Dehinc
Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi
pater lugebat filium amissum, quasi propheta flebat
interitum Judaeorum. Denique scidit vestimentum
suum, quod in passione legimus actum a principe
sacerdotum [(Matth. XXVI)] ; sed et velum templi scissum
est [(Id. XXVII)]
: ut propheta et nudatum suum populum,
et divisum ostenderet regnum.
[(Cap. XXXVIII.--Vers. 1 seqq.)] Eo tempore descendens
Judas a fratribus suis divertit ad virum
Odollamitem nomine Hiram, viditque ibi filiam hominis
Chananaei vocabulo Suae, et uxore accepta ingressus
est ad eam, quae concepit et peperit filium, vocavitque
nomen ejus Her. Rursus concepto fetu, natum filium
nominavit Onan. Tertium quoque peperit, quem appellavit
Sela. Quo nato, parere ultra cessavit. Dedit autem
Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
Fuitque Her primogenitus Judae, nequam in
conspectu Domini, et ab eo occisus est. Dixit ergo Judas
ad Onan filium suum: Ingredere ad uxorem fratris
tui, ut suscites semen fratri tuo. Ille sciens non sibi
nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat
in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem
fecisset. Quamobrem dixit Judas nurui suae:
Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius
meus; timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres
ejus. Quaeritur quo modo ista fieri potuerint: si
enim postea quam Joseph devenit in Aegyptum, quo
modo intra viginti ferme et tres annos? nam post
tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem
Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo;
fieri enim potuit ut Judas et filii ejus juxta aetatis
annos possent ducere uxores. Nam Thamar nurum
suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit;
quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius;
et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse
moreretur. Unde factum est ut eidem socero suo
se illa supponeret. Quo modo ergo haec omnia intra
tam paucos annos fieri potuerint, merito movet,
nisi, ut forte solet Scriptura, per recapitulationem
aliquot annis ante venditum Joseph hoc fieri coepisse
intelligi velit: quoniam sic positum est ut diceretur:
Factum est
in illo tempore. Ubi tamen quaeritur,
si sexdecim annorum erat Joseph quando venditus
est, quot annorum esse Judas potuerit quartus
filius Jacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben
ut plurimum fratrem suum Joseph quinque aut sex
annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem
Scriptura dicit triginta annorum fuisse Joseph,
quando innotuit Pharaoni. Cum ergo ipse anno decimo
sexto aetatis suae venditus fuisse credatur, quatuordecim
annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni.
Ad hos autem viginti quatuor annos accesserunt
septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti
unus. His adduntur duo, quia secundo anno famis
intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur
viginti tres anni, quibus abfuit Joseph a
patre et fratribus suis. Quo medio tempore quomodo
fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Judae
omnia quae narrantur, indagare difficile est: nisi