PL 50, col. 1015

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

forte ut credamus, et hoc enim fieri potuit, mox ut
adolescere Judas coepit, eum incidisse in amorem
ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph
in Aegyptum. Sequitur:
[(Vers. 12 seqq.)] Evolutis autem multis diebus,
mortua est Sua, uxor Judae. Qui post luctum consolatione
recepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum,
ipse, et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas;
nuntiatumque est Thamar, quod socer ejus ascenderet
in Thamnas ad tondendas oves. Quae, positis viduitatis
vestibus, assumpsit theristrum, et muta o habitu sedit
in bivio itineris quod ducit Thamnas; eo quod crevisset
Sela, et non eum accepisset maritum. Quam cum
vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem; operuerat
enim vultum suum ne cognosceretur. Ingrediensque
ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum; nesciebat
enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid
mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? dixit: Mittam
tibi haedum de gregibus. Rursum illa dicente: Patiar
quodvis si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod

polliceris. Ait Judas: Quid vis tibi pro arrhabone dari?
Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum
quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit
mulier, ac surgens abiit, depositoque habitu quem assumpserat,
induta est viduitatis vestibus. Si enim vir
et uxor, sicut Dominus dicit, non jam duo, sed una
caro est, non aliter nurus est quam filia deputanda;
tamen eum quantum in ipso erat deformiter cum
meretrice cubasse, non dubium est. At illa quae socerum
fefellit, non carnis ejus concupiscentia, nec
meretriciae mercedis cupiditate peccavit; sed ex ipso
sanguine prolem requirens, ex quo duobus etiam
fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non
potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus
frande subjecit. Melius quidem sine filiis remaneret,
quam sine jure matrimonii mater fieret. Longe tamen
alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem
providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset
adulterum. Denique cum jussu ejus produceretur

ad mortem, et virgam, monile atque annulum protulisset,
dicens ab eo se gravidatam cujus pignora illa
essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis
quam se justificatam esse respondit, quod ei
maritum suum conjungere noluisset: qua destitutione
compulsa, illo modo potius quam nullo modo,
posteritatem non aliunde quam ab eadem stirpe
conquireret. In qua sententia non eam justificatam,
sed eam plus quam se justificatam dicens, nec ipsam
laudavit, sed in sui comparatione praeposuit, desiderium
scilicet habendae prolis, quo ducta illa se
socero supposuerat, minus culpans quam libidinosi
concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem
victus intraverat; sicut quibusdam dicitur: justificatis
Sodomam, id est, tantum peccastis ut vobis Sodoma
comparata justa videatur: quamquam etiam haec
mulier non in pejoris facti comparatione minus
culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur.
Quae tamen consulta illa aeterna lege justitiae, quae
naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo

corporum, sed maxime ac primitius animorum,
quia in procreandis filiis ordinatam societatem
non custodivit, merito culpabilis invenitur.
Quid mirum si peccatrix a peccatore laudatur? quod
ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas
arbitratur adversum esse, quasi nobis in hujus
Scripturae vera ratione dignoque praeconio vitia
hominum, quae ista commemorat, necesse sit approbare.
Quin potius necesse est ut quanto istam
religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus,
quae per ejus veritatem certius culpanda didicimus:
ibi enim fornicatio et omnis illicitus
concubitus divino jure damnatur. Ac per hoc cum
talia quorumdam facta commemorat, de quibus
eo loco suam tacet sententiam, indicanda nobis
permittit, non laudanda perscribit. Unde hic expressius
apparet, non ad ipsum Judam, sed ad Christum
qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.