PL 50, col. 1231

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

lapsu illo ferretur in praeceps, accidit ut dum in basilica
Constantia sacra solemnia celebrantur, productis
fontibus coelestium doctrinarum fidelium corda
rigaret, subito cum suo ingrederetur officio praefectura.
Quam dum ibidem cerneret immorantem, a
praedicatione cessavit, dicens non esse condignum
ut qui ejus pro salute propria contempserat monita,
spiritalis cibi perciperet alimenta. At ubi ille digna
confusione perfusus egressus est, convivium quod
inchoaverat spiritalium deliciarum profusissime cibum
rursus innovato studio coepit praebere agminibus
populorum. Praemisit et reliquit exemplum
qualiter constantiae virtute mundanae contemni debeant
potestates.
CAPUT XI. Qualis in praedicatione verbi.
14.
Temporalis vero ejus praedicatio quantum flumen
eloquentiae habuerit, quas sententiarum gemmas
sculpserit, aurum supernorum sensuum repererit,
argentum splendentis eloquii abundaverit, descriptionum
varias picturas et rhetoricos colores
expresserit, ferreum spiritalis gladii acumen in
truncandis haereticorum venenatis erroribus exercuerit,
non dicam disserere, sed nec cogitare me
posse protestor. Sedilibus praeparatis in jejunio,
ab hora diei sexta usque in ejus decimam epulis plebem
spiritalibus saginabat, pascendo esurire cogebat,
esurientes nequaquam pascere desistebat. Nescio
utrum satietas plus famem fidelium provocaret,
an edendo plebem magis coegerit esurire, implens

illud propheticum dictum: Qui edunt me adhuc
esurient, et qui bibunt me adhuc sitient [(Eccli. XXIV,
29)]
. Si peritorum turba defuisset, simplici sermone
rusticorum corda nutriebat; at ubi instructos supervenisse
vidisset, sermone ac vultu pariter in
quadam gratia insolita excitabatur, seipso celsior
apparebat, ut ejusdem praeclari auctores temporis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.