PL 50, col. 1238

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

molestum. Et quia tantorum virorum praesertim
jam ad supernam gratiam vocatorum, nec in narratione
audeo judicia ventilare, hoc breviter tetigisse
sufficiat, quod solus tantos sustinuit, quod
nequaquam minantes expavit, quod inquirentes edocuit,
quod altercantes vicit, quod potentibus non cessit,
quod in discrimine vitae positus communioni ejus,
quem cum tantis viris damnaverat, conjungi nullatenus
acquievit, quod custodibus appositis, hiemis
rigore saeviente, quos ratione non flexerat, credidit
relinquendos. In civitatem regressus, licet corporali
infirmitate fractus, tamen perfectione sanctus
et pietate promptissimus, totum se ad placandum
tunc animum sancti Leonis inclinata humilitate convertit.
Misit primitus S. Ravennium tunc presbyterum,

postmodum proprium successorem, deinde
sanctum Nectarium sanctumque Constantium praecipuos
sacerdotes. Et quia quanta in hac causa
dictaverit, huic operi nulla possum ratione connectere,
Auxiliaris tunc praefecti quae fuerit sententia,
credidi inserendam, cujus haec verba sunt: Sanctos Nectarium et Constantium sacerdotes de beatitudinis
tuae parte venientes digna admiratione suscepi.
Cum his saepius sum locutus de virtute animi
atque constantia, contemptuque rerum humanarum,
quo inter fragilitates nostras semper beatus es. Nam
quid potest in hac corporea vita esse
secundum,
quae cum sit misera, tamen non potest esse perpetua?
Locutus sum etiam cum sancto papa Leone. Hoc loco,
credo, aliquantum animo perhorrescis; sed cum propositi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.