PL 50, col. 1239

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

tui tenax sis, et semper aequalis, nulloque
commotionis felle rapiaris, sicut nullis extolleris illecebris
gaudiorum, ego nec minimum quidem factum
beatitudinis tuae arrogantiae memini contagione fuscari.
Sed impatienter ferunt homines, si sic loquamur, quomodo
nobis conscii sumus. Aures praeterea Romanorum
quadam teneritudine plus trahuntur; in quam
si se sanctitas tua subinde demittat, plurimum tu,
nihil perditurus, acquiris. Da mihi hoc, et exiguas
nubes parvae mutationis serenitate compesce.
CAPUT XVIII. Totum se pastoralibus muniis addicit et poenitentiae.
23.
Talia percipiens totum se orationi, praedicationi,
operationi velut incipiens mancipavit, rigore
districtus, miseratione propensus, largitione promptissimus;

non contentus quae inveniebantur ingerere,
nisi solatia consolationum rivis fletuum cumulasset.
Unde sanctus Edesius ita prosequitur,
dicens poetice:
Vidi ego praeventum fletu, magis ubere fletu,
Quod crevit nummis, cupiebat crescere votis.
Quam prorupta viget miseratio, quam cita donis
Gratia! nec solum fueras ad munera largus:
Majores comitantur opes pietate ministra.
24.
Abstinendo victu, operi insistendo, itinera
pedibus conficiendo ita se tenuavit, fatigavit, exhausit,
ut vix quadragesimi octavi anni circulum
adimpleret. Non enim virtutum celsa illa perfectio,
quae non solum locum, sed condignam in coelis
paraverat mansionem, moras diutius est passa terrenas.
Sed fidelis servus implens praeceptum, desiderans

promissum, corpus suum diversis aegritudinibus
mancipavit, ut supernae monetae aurum obrizum,
aegritudinum caliculo excoctum, thesauris reconderetur
aeternis.
CAPUT XIX. Visione coelesti recreatur, qua etiam praenoscit successorem suum.
25.
Ergo ubi infirmitate crescente, non virtus
mentis, sed ipsa est corporis consumpta materies,
quo studio alacri omnes et exhortatione relevare,
in proposito permanere, facunda et necessaria persuasione
coegerit, nequeo explicare. Igitur in ultimo
ambiguo constitutus, accepit manifestae revelationis
non mediocre solatium. Mens ejus ad hoc in sopore
relaxata est, ut ei singularis praemii magnitudo

patefacta virtutum suarum depingeret ornamenta.
Videt sacris se interesse mysteriis. Intuetur tunicae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.