PL 50, col. 1240
Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne
Aaron quondam pontificis tegmine decoratum, quod
divina per Moysen jussione mira tum fuerat artis
varietate contextum. Duodecim gemmarum multiplici
ac diverso splendore pectus ornari, ejusdemque
niveo humeros fulgore vestiri. Stola quoque dispari
varietate micante membra circumdari, quam bysso,
cocco, jacintho, radio coruscante, colore dissono
metallo pretiosam spiritalium manus docta decoravit
artificum. Pretiosiora pulchritudinum quam diximus
ornamenta, quia Deo sunt auctore formata
atque constructa, tinnivolentia commota gressibus
incedentis, et intrinsecus malogranatis illisa, ictibus
claris personabant extrinsecus salutiferumque tinnitum.
Cumque ita meritorum perennium donis,
praemiis atque muneribus se cerneret adornatum,
humano affectu adjici sibi desuper vestimenta omnimodis
flagitabat. Quod ubi didicit abuegari, et vidit
filium suum sanctum Ravennium applicari ad divina
mysteria consecranda, intellexit se esse migraturum.
Quam beatus igitur, quamque inclytus Pater,
qui adhuc in saeculo constitutus, illius veri sacerdotis,
quem in multiplici colorum varietate non
figura, sed meritorum veritas proprie decorabat,
est praemium consecutus. Cur non ei monstraretur
in tunicae illius tegmine, quod in omni virtutum
diversitate possederat? Cur non ei revelaretur in
vestimenti illius pulchritudine, quod erat ei in stola
perpetua compensandum? Quem enim decoraverat
continentia mentis illaesae, et in quo immaculatae
conscientiae lucebat auctoritas, merito lamina auri
fulgentis speculum verecundae frontis ejus obtexerat.
Quem virtutum semper extulerat principatus,
dignum pretiosiorum lapidum textus ornabat. Cur
non bysso circumdaretur, quem castitatis zona
constrinxerat? Nam, ut vere loquar, principalis
ejus lamina auctoritate fidei et ignea flamma rutilavit.
Gemmae quoque omnium virtutum splendore
sidereo micuerunt: rationale micuit pectoris, fulsit
elogium pietatis, justitiae byssinum, continentiae
cingulum, praedicationis tinnivolum, malogranata
bonae spei opere et sermone jugiter sonuerunt.
CAPUT XX. Hilarii morituri exhortatio ad suos.
26.
Cum ergo tanta ac tali esset consolatione
relevatus atque perfusus, congregationi ad solatium
pariter et exemplum alacri sermone disseruit, ista
omnes allocutionis voce compellans adjecit: « Vitae