PL 50, col. 1249
Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne
Agnoscitis, dilectissimi, diem publicis fidelium
moeroribus consecratum, qui mihi quamdiu hos
caducos vitae hujus dies Dominus indulserit, semper
quidem acerbitatibus gravis, plenus tamen dignitatis
adveniet. Hodie enim ille sanctae recordationis
Ecclesiae hujus antistes virtute, sacerdotio, nomine
Honoratus, corpore exutus est. Quidquid ad clausulam
elocutionis adjecero, absurdum poterit judicari.
Si enim dixero: Ad astra migravit, ille, etiam
dum in terris moraretur, inter illa splendidissima
astra Dei numeratus est. Addam: Christo astat?
Quando autem ei in vita sua non astitit? Cujus omnis
vita illam Eliae vocem habuit: Vivit Dominus cui asto
hodie [(III Reg. XVIII, 15)]
. Dicam: Terrena deseruit,
cujus, ut Apostolus ait, conversatio semper in coelis
fuit [(Philip. III, 20)] ? Similiter itaque, quantum animus
meus habet, quidquid de tali viro dicendum
occurrerit, ipsa sui magnitudine congruo exitu caret.
Compugnant moeroribus gaudia. Talem reminisci
dulce est; tali carere supplicium.
2.
Duplex itaque materia me provocat. Illinc me
laudum suarum gratia ad sermonem trahit; hinc ad
singultus retrahunt damna communia. Ignoscite
itaque, si diripientibus sibi duobus his affectibus
mentem meam, oris mei officium tamquam duobus
dominis famulatum congruum negat. Quidquid recordatio
in laudis partibus suggerit, totum hoc sibi
inter damna numerans dolor vindicat. Quamquam
etsi adesset mihi serenitas mentis, et famulatu idoneo
menti lingua serviret, num abundantius laus
ejus proferri sermonibus meis poterit, quam in vestris